Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. III.

14 eo esse Ecclesiae catholicae utiliorem, ac iccirco nihil exoptant magis, nihilque Deum ob­testantur vehementius, quam ut ille diutissime vivat. Recursum proinde quinquagesimum diei, qua Beatissimus Pater sacei’dotio inaugu­ratus primam Deo hostiam sanctam ac immaculatam litavit, sicut a magno Dei munere repetunt: ita magnis gaudiis celebrare gestiunt, gratias acturi Deo misericordiarum, cum quod divini spiritus instinctu talis in Pio IX. Ecclesiae obtigerit supremus Pastor, amplis­simis gratiae donis cumulatus, in arduis fortis et CGnstans, facilis universis, profusus in pauperes, in calamitatos misericors, omnibus omnia factus; tum quod tanti Pontificis gu­bernio Ecclesiam tamdiu frui voluerit. Gratiarum actioni jungent preces easque ferventes, quibus Deum deprecabuntur, ut sanctissimi senis vitam, omnium laborum ac aerumnarum genere exercitatam atque inexhaustam quasi irruentium undique curarum ac sollicitudi­num segetem, porro conservet, protegat, prolonget. Erit profecto dies illa toti Ecclesiae felix ac jucundissima ; nullae enim sunt dif­fusae per omnem terrarum orbem Ecclesiae partes, quae non apostolica Pii IX. sollicitudine regerentur, atque per festum ea die agendum Pastoris honor simul celebrabitur gregis. S. Leo. Cum nos quoque his amoris, pietatis ac fidelitatis sensibus animemur, in parti­cipatione sanctae diei illius laetitiae nostris partibus carere, aut deesse nec volumus, nec possumus. Praesentium itaque vigore disponimus, ut die 11. mensis Aprilis i. e. Dominica II. post Pascha, in Cathedrali, ac Collegiatis, nec non omnibus parochialibus ac Religio­sorum Ecclesiis Missa solemnis celebretur cum „collecta pro Papa“, et in fine Missae de­cantetur Hymnus Ambrosianus „Te Deum“, praemonito praecedenti die Dominico ex am- bone fideli populo, eodemque de causa solemnitatis edocto. Nostrum erit procurare, ut piissima sensa votaque nostra, item V. Cleri et fidelis populi ad Suam Sanctitatem perferantur. Nostis, quia legistis VV. FF. et FF. Catholicos ubique locorum illud iniisse consi­lium, ut suam pietatem erga Summum Pontificem, Sacerdotii sui jubilaeum agentem, filialis caritatis fructibus etiam comprobarent. Sciunt nempe Beatissimum Patrem, ob eam, quae humeris ejus imposita est, omnium Ecclesiarum sollicitudinem, multis ac magnis premi in­digentiis, quibus ditionum suarum maxima, florentissimaque parte iniquissime spoliatus re­spondere nequit, nisi caritativis filiorum suorum subsidiis adjuvetur. Hujusmodi subsidia conferre ac conflare nec nos morabimur. Itaque Vobis, atque curae vestrae creditis fideli­bus dictum putetis illud S. Pauli (2. Thes. 3. 13.) „nolite deficere benefacientes,“ item il­lud: „beneficentiae et communionis nolite oblivisci“ (Hebr. 13. 16.). Versentur Vobis ob oculos, alias Vobis recensita, illustria illa, prosusque regalia beneficia, quae teste historia Summi Pontifices in Patriam nostram munificentissima manu profuderunt, ut illi laboranti subvenirent; e quorum Pontificum numero, praetermissis aliis , Calixtum III. Paulum II. Sixtum IV. Leonem X. Clementem VII. Paulum III. S. Pium V. Clementem VIII. Ale­xandrum VII. Innocentium XI. commemoro. Occurrat tenor litterarum a Statibus et Ordi­nibus Regni in Comitiis a. 1596. congregatis ad Clementem VIII. exaratarum, quibus pro auxiliaribus copiis et menstruo 30,000 scutatorum bellico subsidio praelaudato Summo Pontifici grates nuncupaverunt his verbis: „Nihil nobis, scribunt illi, antiquius habendum esse censuimus, quam ut debitas immortalesque Beatitudini Vestrae pro singularibus in nos

Next

/
Thumbnails
Contents