Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVIII.

148 optima sunt videamus; Corda rege fove dirige, ut huius Concilii actiones rite inchoentur, prospere promoveantur, salubriter perficiantur. Tu vero Mater pulcrae dilectionis agnitionis et sanctae spei, Ecclesiae Regina et propugnatrix, Tu Nos, consultationes, labores Nostros in Tuam maternam fidem tutelam­que recipias, ac Tuis age apud Deum precibus, ut in uno semper spiritu maneamus et corde. Vos quoque Nostris adeste votis Angeli et Archangeli, Tuque Apostolorum Prin­ceps Beatissime Petre, Tuque Coapostole Eius Paule doctor gentium, et praedicator veri­tatis in universo mundo, Vosque omnes Sancti caelites, et praecipue, quorum cineres hic veneramur, potenti Vos deprecatione efficite, ut omnes, ministerium nostrum fideliter im­plentes, suscipiamus misericordiam Dei in medio Templi Eius, Cui honor et gloria in saecula saeculorum.* Romae, die 10-a Decembris, 1869. Joannes m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents