Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXVI.
137 XXVI. Sacra Congregatio Indulgentiarum, edito, annuente benigne Sanctissimo Domi-i no, die 10-a Julii 1869 Decreto, quaedam dubia de jejunio praescripto ad lucrandam Ju-1 bilaei Indulgentiam resolvit, quae in nexu circularium litterarum, die 8-a Novembris anni curr. Nr. 5617 editarum, pro directione bic communicare utile futurum duxi. 1- o. Ad effectum lucrandi Indulgentiam hujus Jubilaei non tantum dies jejunii quatuor temporum, sed omnes dies jejunii, ad quos quisque tenetur, excluduntur. 2- 0 E speciali S. Sanctitatis induito permittitur, ut Christifideles, in Quadragesima Ecclesiiae possint unico jejunio tribus praescriptis diebus facto satistacere duplici obligationi tum praecepti tum jubilaei, dummodo esurialibus tantum cibis pro dictis tribus Jubilaei jejuniis utantur, quamvis fortasse ab usu ciborum esurialium dispensationem pro dicta Quadragesima obtinuerint. 3- io Jejunia, pro Jubilaeo praescripta, debent esse stricte sumpta etiam quoad ciborum qualitatem, sicut ea, quae ex Ecclesiae praecepto adimplenda sunt, quin tamen quis uti possit induitis, si quae pro jejuniis Ecclesiae obtenta sint, nisi speciale indultum, in quo etiam de Jubilaei jejunio mentio fiat, obtineatur. 4- 0 Qui indultum vescendi carnibus etiam pro jejuniis Jubilaei consequitur, tenetur lege de non permiscendis epulis, nempe carnibus cum piscibus. 5- 0 Etiam illi, qui ad statutam aetatem pro jejunii obligatione nondum pervenerunt, nec non operarii, aliique, qui ob legitimam causam ad jejunia, ab Ecclesia praecepta non tenentur, debent jejunare, ut Indulgentiam Jubilaei lucrentur. Si tamen Confessarii judicio id praestare nequiverint, poterit Confessarius jejunium in alia pia opera commutare. 6- 0 Singuli dies jejunii in hoc Jubilaeo in diversas hebdomadas dividi possunt. Strigonii, die 30-a Novembris, 1869. Nr. 5133. Quaepiam circa jejunium Jubilaei observanda. Ex S. Poenitentiaria apostolica declarationes de facultatibus confessariis vi indicti Jubilaei concessis ddto 1-ae Junii 1869. editae: l-o Violatores immunitatis ecclesiasticae personalis et reális et clausurae, satisfacta parte laesa, ac reparata, meliori quo potest modo, injuria Ecclesiae facta, absolvi possunt. Nr. 5132. De facultatibus, Confessariis pro tempo re Jubilaei concessis. 2- 0 Is, qui tempore Jubilaei, vi ejusdem Jubilaei fuerit a censuris et casibus reservatis absolutus, si iterum incidat in casus et censuras reservatas, etiamsi iterum peragat opera injuncta, absolvi non potest. 3- 0 Qui lucratus est prima vice Indulgentiam Jubilaei, si repetat opera injuncta, potest iterum Iudulgentiain lucrari. 4- 0 Erga eum, qui petit quidem absolvi et dispensari, sed non habet voluntatem peragendi opera injuncta et lucrandi Jubilaeum, Confessarii facultatibus extraordinariis uti non possunt. Srigonii, die 30-a Novembris, 1869.