Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. III.
12 ces 4, vexilla 16, umbellas 13, canonis tabulas 8, missalia 16, missalia defunctorum 13, ritualia 4, icones 3, e. s. p. Iu circularibus dtto 1-ae Decembris 1867. Nr. 1457. dimissis litteris cum saluberrimos, quos pia consociatio prosequitur, fines, tum etiam modum proposui, quo quilibet presbyter fiuem consociationis absque difficultate promovere possit. Velint DD. Curati praedictas circulares litteras relegere, et facere, quod illic commendatum est. Strigonii, die 26-a Januarii, 1869. Nr. 421. Prosynodali- nm examinuD termini. Prosynodalia sive concursualia examina h. a. instituentur diebus 12. et 13. meni # # J sis Maji, item diebus 21. et 22. mensis Septembris. Qui in uno vel altero praedictorum examinum pertentari voluerit, suam intentionem decem saltem diebus citius in Cancellaria Dioecesana notam reddere suarum esse partium noverit. Strigonii, die 26-a Januarii, 1869. Nr. 419. Observanda hoc anno in feria V. in Coena Domini. Hoc anno festum Annunciationis B. M. V. in eam diem incidit, quae est feria quinta in Coena Domini. Ad rite ordinandum hac die Officium cultumque divinum sequentia observanda erunt: 1. Festum fori, quale est festum Annunciationis B. M. V. non transfertur, sed agitur 25. Martii; feria igitur quinta in Coena Domini erit festum in foro agendum, et populo fideli ex ambone denunciandum. 2. Pro choro, ut dici amat, i. e. cum Officio et Missa festum Annunciationis B. M. V. transfertur in diem 5. mensis Aprilis, sive feriam II. post Dominicam in Albis, quemadmodum in Directorio notatur. 3. Die 25-a Martii recitandum est Officium, et cantanda sive legenda Missa de feria quinta in Coena Domini. Quod observandum est in iis etiam Ecclesiis, in quibus Annun- ciatio B. M. V. est festum Patrocinii, ut adeo in Missa et Officio nihil plane de festo hoc occurrat. 4. Feria V. in Coena Domini, quemadmodum etiam feria VI. in Parasceve et Sabbato Sancto Missae privatae ubique prohibentur. Jussu enim Clementis XI. die 3. Aprilis 1719. sequens promulgatum est, plenum suum vigorem adhucdum retinens Decretum: „Sanctitas sua juxta ea, quae pluries a S. Rituum Congregatione sancita sunt, praecipit omnibus Sacerdotibus, ut a Missis celebrandis privatim abstineant non modo feria quinta, sed etiam feria sexta, ac Sabbato Majoris Hebdomadae, tum in privatis sacellis, tum in publicis Regularium vel Saecularium templis, quibuscunque privilegiis praedita sint, quae omnia, et quamlibet contrariam consuetudinem penitus abrogat.“ Sed quia hoc anno feria quinta in Coena Domini est dies festus cum obligatione audiendi Missam, quo fideles obligationi huic satisfacere queant, providere ac congrua disponere ad partes Episcoporum pertinet, quemadmodum sanxit S. Rituum Congregatio die 12. Septembris 1716. cum re-