Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIV.

123 dives in misericordia Dens preces Antistitum. Jam enim anno sequente Sanctissimus Do­minus noster edidit Bullam indictionis et convocationis Concilii Oecumenici, die 8-a De­cembris h. a. inchoandi, quam Vobiscum communicare non morabamur. In illa claris ver­bis recensetur, quo fine Concilium convocetur, et quae ibidem pertractabuntur objecta. „In Oecumenico hoc Concilio,“ inquit Summus Pontifex, „ea omnia accuratissimo exa­mine sunt perpendenda ac statuenda, quae hisce praesertim asperrimis temporibus majo­rem Dei gloriam et fidei integritatem, divinique cultus decorem, sempiteruamque homi­num salutem, et utriusque Cleri disciplinam, ejusque salutarem solidamque culturam, at­que ecclesiasticarum legum observantiam, morumque emendationem, et christianam ju­ventutis institutionem, et communem omnium pacem et concordiam imprimis respiciunt. Atque etiam intentissimo studio curandum est, ut Deo bene juvante, omnia ab Ecclesia et civili societate amoveantur mala, ut miseri errantes ad rectum veritatis, justitiae salu­tisque tramitem reducantur, ut vitiis erroribusque eliminatis, augusta nostra Religio, ejus­que salutaris doctrina ubique terrarum reviviscat, et quotidie magis propagetur, et dominetur; atque ita pietas, honestas, probitas, justitia, caritas, omnesque christianae vir­tutes cum maxima humanae societatis utilitate vigeant et efflorescant.“ Ast vix Patris ac Pastoris providi fratres ac filios circa se congregare vo­lentis labia sua reliquunt verba, perditi quique, quorum insania mentem occupat, quive indomitos in corde suo gestant furores, — et quorum nomen Legio est, quia multi sunt'), adinstar spiritus illius immundi in terra condam Gferasenonun e monumentis egre- dientis, quem neque catenis jam quisquam ligare poterat ac domare, videntes praesens quod eis ex auctoritate Concilii imminet, periculum, voce clamant horribili: quid nobis, et tibi Vicarie Jesu Christi? quem propter indictum Concilium probris, sannis ac omni genere injuriarum afficere ac persequi religioni non ducunt. Nec immerito tanto circum clamore fremunt; de omni enim sua conclamatum fore nequitia sibi persuadent, si oves vocem pastorum secutae pascua nefariorum venenata fu­gerint , si grex Domini, suis adunatus pastoribus impia clamorosorum molimina crimine damnaverit. -— Concilium enim universale est conventus universae Ecclesiae Episcoporum, qui qua Successores Apostolorum sub praesidio Summi Pontificis, Successoris S. Petri de negotiis Ecclesiae, auctoritate divinitus sibi collata, consilia conferentes, quid fidelibus cre­dendum, quidve agendum incumbat, decernunt. Concilium est modus caeteris solennior, quo Ecclesia munere divinitus sibi demandato — docendi, in his terris defungitur. — Per ca­thedram hanc augustissimam thesaurorum maximus, quem divina misericordia infinita lar­gitate, in genus humanum, revelans, profudit, custoditur, conservatur. Depositum illud in- telligimus divinum, de quo Apostolus ad Timotheum scribens ait: „0 Timothee depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt“ 2), — et alibi: „et quae audisti a me per mul­tos testes, haec commenda fidelibus hominibus“3). Hocce veritatum revelatarum divinum depositum, magisterium Petro-Apostolicum intrepide tueri debet adversus Spiritum illum, quem ipse divus Magister his delineavit coloribus: „in veritate non stetit, quia non est in eo veritas .... quia mendax est et pater ejus“ 4). — „Christi enim Ecclesia“, ut ait Vin- 1 1) Mare. 5. 9. — 2) I. Tim. 6. 20. — 3) II. Tim. 2. 2. — 4) Joann. 8. 44.

Next

/
Thumbnails
Contents