Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIV.

122 salutis tramitem revocentur, et vitiis ac erroribus detectis profligatisque salutifera reli­gio laetiora in dies capiat incrementa. In Ecclesia Romana considebunt Synodi Pa­tres, in illa inquam Ecclesia, ad quam teste S. Iren. E. M. ‘) „propter potiorem principalita­tem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles“; in illa, quae, prout inquit S. Hieronymus *) semper immaculata mansit, et Domino providente^ et Beato Petro Apostolo opem ferente, in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persistet.“ Ad pedes consistent Cathedrae illius, in qua, teste S. Optato Mil. 3) velut in propria sede Petrus vivit et praesidet, praestatque quaeren­tibus fidei veritatem,“ et de qua S. Hieronymus 4) sic loquitur: „Milii Cathedram Petri, et fidem Apostolico ore laudatam censui consulendam. Neque vero tanta vastitas elementi li- quentis, et interjacens longitudo terrarum me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere. Ubicunque fuerit corpus, illuc congregantur aquilae. Profligato a sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta Patrum servatur haereditas; ibi cespite terra foecun­do dominici seminis puritatem centeno fructu refert .................vos estis lux mundi, vos sal t errae, vos aurea vasa et argentea . . Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, invitat ta­men humanitas . . Fatiscat invidia Romani culminis, recedat ambitio: cum successore Pisca­toris, et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens Bea- titudini tuae, idest Cathedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est . . Non novi Vitalem; Meletium respuo; ignoro Paulinum. Quicunque tecum non colligit, spargit; hoc est qui Christi non est, Antichristi est.“ De hac Cathedra fide divina certum tenemus „illam sanctam nimirum Apostolicam Sedem, qui ve illam tenet, Romanum Pontificem in univer­sum orbem tenere Primatum et ipsum Romanum Ponificem successorem esse B. Petri princi­pis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christia­norum Patrem, ac Doctorem existere, et ipsi in B. Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.“s) Concilium, quod Beatissimo Patri cogere placuit, abs dubio maxime memorandis no­strorum dierum eventibus est apponendum, aut seculi nostri nefors etiam illustrissimus even­tus praedicari poterit inter illos saltem, qui aedificant; reliquos enim passim destruendo ac demoliendo magnos esse comperimus. Scitis, quia legistis, Summum Pontificem jam anno 1867. congregatis Romae Episcopis catholici orbis declaravisse, sibi in votis esse generale omnium Episcoporum concilium cogere, „quo collatis consiliis, conjunctisque studiis necessaria ac salutaria remedia tot praesertim malis, quibus Ecclesia premitur, Deo adjuvante adhibeantur.“ Ex concilio eventurum speravit Beatissimus Pater, ut catholicae ve­ritatis lux errorum tenebris, quibus mortalium mentes obvolvuntur, amotis, salutare suum lumen difiundat; porro ut Ecclesia velut invicta castrorum acies ordinata hostiles inimi­corum conatus retundat, impetus frangat, ac de ipsis triumphans Jesu Christi Regnum in terris longe lateque propaget ac proferat 6). — Congregati Romae Episcopi hanc declara­tionem summo cum gaudio exceperunt, precatique sunt, ut huic Beatissimi Patris propo­sito, Deus, qui illius mentem Pontifici inspiravit, annuere velit. Opinione citius exaudivit 1 1) Libr. 3. cap. 3. — 2) ad Damas. — 3) libr. adv. Eutych. — 4) 1. eit, — 5) Decret. Cone. Florent. — 6) Vide Alloc, in Consist, pubi, habitam 26. Junii 1867. Cire. Dioec. 1867. p. 35. —

Next

/
Thumbnails
Contents