Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
122 salutis tramitem revocentur, et vitiis ac erroribus detectis profligatisque salutifera religio laetiora in dies capiat incrementa. In Ecclesia Romana considebunt Synodi Patres, in illa inquam Ecclesia, ad quam teste S. Iren. E. M. ‘) „propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles“; in illa, quae, prout inquit S. Hieronymus *) semper immaculata mansit, et Domino providente^ et Beato Petro Apostolo opem ferente, in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persistet.“ Ad pedes consistent Cathedrae illius, in qua, teste S. Optato Mil. 3) velut in propria sede Petrus vivit et praesidet, praestatque quaerentibus fidei veritatem,“ et de qua S. Hieronymus 4) sic loquitur: „Milii Cathedram Petri, et fidem Apostolico ore laudatam censui consulendam. Neque vero tanta vastitas elementi li- quentis, et interjacens longitudo terrarum me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere. Ubicunque fuerit corpus, illuc congregantur aquilae. Profligato a sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta Patrum servatur haereditas; ibi cespite terra foecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert .................vos estis lux mundi, vos sal t errae, vos aurea vasa et argentea . . Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, invitat tamen humanitas . . Fatiscat invidia Romani culminis, recedat ambitio: cum successore Piscatoris, et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens Bea- titudini tuae, idest Cathedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est . . Non novi Vitalem; Meletium respuo; ignoro Paulinum. Quicunque tecum non colligit, spargit; hoc est qui Christi non est, Antichristi est.“ De hac Cathedra fide divina certum tenemus „illam sanctam nimirum Apostolicam Sedem, qui ve illam tenet, Romanum Pontificem in universum orbem tenere Primatum et ipsum Romanum Ponificem successorem esse B. Petri principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum Patrem, ac Doctorem existere, et ipsi in B. Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.“s) Concilium, quod Beatissimo Patri cogere placuit, abs dubio maxime memorandis nostrorum dierum eventibus est apponendum, aut seculi nostri nefors etiam illustrissimus eventus praedicari poterit inter illos saltem, qui aedificant; reliquos enim passim destruendo ac demoliendo magnos esse comperimus. Scitis, quia legistis, Summum Pontificem jam anno 1867. congregatis Romae Episcopis catholici orbis declaravisse, sibi in votis esse generale omnium Episcoporum concilium cogere, „quo collatis consiliis, conjunctisque studiis necessaria ac salutaria remedia tot praesertim malis, quibus Ecclesia premitur, Deo adjuvante adhibeantur.“ Ex concilio eventurum speravit Beatissimus Pater, ut catholicae veritatis lux errorum tenebris, quibus mortalium mentes obvolvuntur, amotis, salutare suum lumen difiundat; porro ut Ecclesia velut invicta castrorum acies ordinata hostiles inimicorum conatus retundat, impetus frangat, ac de ipsis triumphans Jesu Christi Regnum in terris longe lateque propaget ac proferat 6). — Congregati Romae Episcopi hanc declarationem summo cum gaudio exceperunt, precatique sunt, ut huic Beatissimi Patris proposito, Deus, qui illius mentem Pontifici inspiravit, annuere velit. Opinione citius exaudivit 1 1) Libr. 3. cap. 3. — 2) ad Damas. — 3) libr. adv. Eutych. — 4) 1. eit, — 5) Decret. Cone. Florent. — 6) Vide Alloc, in Consist, pubi, habitam 26. Junii 1867. Cire. Dioec. 1867. p. 35. —