Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXII.

//£-. 8 deret, si in vinea Domini laboret. Qni enim in hae vita ea quae sua sunt quaerit, adhuc ad dominicam vineam non venit. Illi namque Domino laborant, qui non sua, sed lucra Do­minica cogitant; qui zelo caritatis, studio pietatis inserviunt, animabus lucrandis invigilant perducere et alios secum ad vitam festinant. Nam qui sibi vivit, qui carnis suae voluptati­bus pascitur, recte otiosus redarguitur, quia fructum divini operis non sectatur.“ Reperiun- tur sacerdotes, vitae sat castigatae, parci tamen Dei cultores, non recogitantes, quod juxta eloquium Christi etiamsi omnia, quae praecepta sunt fecerint, adhuc tamen semper servi inutiles sint1). Examinant hi diligentissime: teneor ne hoc facere e legis praescripto? ad literam duntaxat legem servantes; imo nec servantes, cum Lex Nova praecipiat2) liberales nos esse cum Deo ac hilares datores, quales ipse summopere diligit. Et qui fieri potest, ut ad illa Divini Oraculi eloquia3): „Terra enim saepe supervenientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam, illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas ac tribulos reproba est, et maledicto proxima“ ; non toti commoveamur omnibusqueartubus contremiscamus? Horribilia sunt verba haec, quae ideo a nobis in medium aclferuntur, ut si qui hoc desidum ac frigidorum spiritu animati es­sent, eum a se penitus quo ocius depellere contendant, memores verborum ad Angelum olim Laodicenae Ecclesiae intimatorum4). „Scio opera tua: quia neque frigidus es neque calidus: sed quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. Sacerdotem Deo totum consecratum esse oportet. Oves agnosque suos curae Petri com­missurus Christus non servitutem ab illo, sed amorem postulavit; non ut Petri ministe­rium excluderet, sed ut perfectionem talis ministerii magis commendaret, quia amor nos Deo perfecte tradit, nulla sui parte retenta. Christus innumeros inter sudores ac labores de fructu manuum suarum plantans vineam, cuius nos operarii sumus, in omnibus a nobis imitandus est, dicente S. Ambrosio 8): „Christus sit signaculumin fronte, ut semper confi­teamur; sit signaculum in corde, ut semper diligamus; sit signaculum in brachio, ut sem­per operemur; luceat ergo imago eius in confessione, luceatin lectione, luceat in operibus et factis, tota eius species exprimatur in nobis. Membra cum simus unius eiusdemque cor­poris, Ecclesiae minirum Catholicae, et cum teste S. Paulo6) si quid gloriatur unum mem­brum, congaudeant omnia membra“ de iis, quae in aliis Ecclesiae partibus magno cum profectu adhibentur. Cleri dignitatem, ac sanctitatem qua conservandi, qua tuendi, et au­gendi subsidiis ac studiis, loqui debuimus, quippe qui nihil in votis habemus magis, quam ut in numero Cleri neminem videamus , in quo cum inculpatae vitae formam, tum exem­plum sanctae disciplinae non liceat recognoscere. Finem dictis imponimus verbis S. Augustini:7) „Quod nostrum est fecimus, plus „quid faciamus non habemus. Sicut enim nobis cum grandi timore ac sollicitudine cogi­tandum est, qualiter pontificatus officium sine reprehensione possimus implere, ita et a „vobis observandum est, ut ad omnia, quae vobis fuerint imperata, humilem studeatis ha- „bere obedientiam. Oremus ergo pariter dilectissimi, ut Episcopatus meus mihi prosit et „vobis. Mihi enim proderit si facienda dicam, vobis si faciatis audita. Si enim et nos pro „vobis, et vos pro nobis cum perfecto caritatis amore indesinenter oraverimus, ad aeter- „nam beatitudinem auxiliante Domino feliciter veniemus.“ Quod ipse nobis concedat per gratiam suam! Datum Strigonii die 28. Octobris, ordinationis nostrae in presbyterum anniversaria, 1869. Joannes na. p. ________________ Arclii-Episcopus. i ) Luo. 17, 10. — *) II. Cor. 9, 7. — 3) Hebr. 6, 7. — ‘) Apoc. 3, 15, 16. — 6) L. de Isaac, c. 8. — «) I. Cor. 12, 26. — 7) Serm 340, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents