Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXII.

/ft­6 peccata confitentur, atque ita vivere satagunt, ut singulo die s. Missae sacrificium cele­brare digne possint. Hinc quantumvis avidi sint et desolati, fortiter nihilominus sincero servitio Divinae Maiestatis etiam absque stipendio coelestium consolationum insistere per gunt, et ad devotionem in quibusvis difficultatibus se iugiter excitant. Bonorum operum fructus in commune conferunt emolumentum, et uno saltem sacro Missae sacrificio ani­mam defuncti fratris Domino commendant. IV. Iam vero cum huiusce Oratorii actiones praestantissimae atque gravissimae sint, utpote quae ad animarum salutem Ecclesiaeque incrementum spectant, membra eiusdem maxima, qua fieri potest, cura praesident sibi eligunt, in quo omnis huius Insti­tuti facultas posita est: virum qui pietate insignis, egregiis moribus, praestanti ingenio, scientia non vulgari, ceterisque virtutibus cum industria partis, tum divino munere infusis, excellit. Praeses ille sic sui consortii curam gerere debet, ut quamvis singuli sodales se- iuncti sparsim habitent, eorum tamen, qui communem vitam vivunt, disciplinam, pro sta­tus ratione, quantum fieri potest imitari contendant. Eidem praesidi omnes menstrue ra­tionem reddunt, quos in studiis literarum sacrarum, exercitiorum pietatis et rerum spiri­tualium aut in suorum munerum administratione, animarumque cura progressus fecerint. Ceterum praesidis directio privata est, et in nullo praeiudiciosa Rss. Ordinariis. Praeses enim debitam obedientiam ac reverentiam Episcopo exhibet, nec se ullo praetextu in ad- ministrationem Dioecesis ingerit, imo hanc prorsus intactam relinquit. Ad eumdem spectat, mediis sapienter adhibitis, ubique ea quae praesens Institutum concernunt sive spiritualia sive temporalia negotia sint, paterne ex omni parte curare et universim spiritum caritatis et fraternae unionis, non obstante locali separatione, salubriter fovere atque promovere. Hoc praecise scopo membra sui Oratorii diligenter visitat atque sic explorat, in quo statu singuli, Oratorio adscripti, versentur; sed et ipsa membra, cumprimis ubi prope ad invi­cem degunt, se mutuo visitant, vel per literas secundum Deum se aedificant. V. Sed nihil magis ad nobilitandum augendumque sodalitium Oratorii prodest, quam conventus quotannis celebrati, ad quos membra regionatim conveniunt, statutorum suorum et fraterni nominis memoriam renovaturi. Conventibus eiusmodi pi*aeses praesidet; ibique omnia, instituti sive sodalitii negotia mutuis consiliis aguntur ac definiuntur. In his congressibus e proventibus ecclesiasticis congruae sustentatione membrorum superfluis, congregantur symbolae ad Capsam communem, ut pro utilitate et necessitate totius soda­litii expendantur et applicentur. Curam capsae suscipit Oeconomus, per membra eligendus. Finis ob quem symbolae conferuntur praecipuus est, senes et alios praeter culpam suam, ad curam animarum inhabiles, in specie infirmos presbyteros sublevare, usque adjutorio esse. Ex eadem capsa erogationes fiunt in alios pios fines, eleemosynas, acquirendos bonos li­bros, reluendas expensas a Praeside pro Instituto factas.x) Dies, ad quem conventus con­vocatur, est una ex illis, quae post festum Assumtionis B. M. V. usque ad Nativitatem Deiparae labuntur. His conventibus iunguntur recollectiones spirituales, conferentiae pa­storales, aliaeque similes exercitationes. _ YI. Quilibet Oratorio aggregatus in proximo suo custodem habet, a quo caritative corrigitur et monetur, idque tam quoad actiones quas domi, quam quoad eas quas foris peragit. Hospitales ad invicem, obsequia necessaria, omnibus praestant. Constantissime i) Sex huius generis congressus inde ab anno 1862., quo institutum hoc coepit, cum maximo fructu habiti sunt in dioecesi Aurelianensi, meritis idcirco laudibus a Rssmo eiate Episcopo cumulati. Decisiones in his latae recen­set libellus: L’esprit, et les régies fondamentales des associations ou communautés de prétres séculiers. Orléans. 1868.

Next

/
Thumbnails
Contents