Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXII.
2 mors est, et nihilominus exigitur a me utriusque custodia et clamatur: custos, quid de nocte? nec est mihi dicere cum Cain: numquid custos fratris mei sum ego?“ Depositi nomine rectissime curam animarum insignit S. Bernardus, quia alterius eat Domini, quod custodimus, et ea nobis lege traditum est, ut incolume suo tempore proprio Domino restituamus. Imbecillitatem propriae naturae ex una, gravitatem sacerdotalis officii et pastoralis muneris ex alia parte apud animum, suum revolvens S. Augustinus asserit *): „nihil esse in hac vita difficilius, laboriosius ac periculosius episcopi, aut presbyteri officio, si eo modo militetur, quo noster Imperator jubet.“ S. Joannes Chrys. vero: non temere, inquit, dico, sed ut affectus sum ac sentio. Non arbitror Sacerdotes multos esse, qui salvi fiant, sed plures, qui pereant. In causa est, quoniam res excelsum requirit animum.“ 2) — Periculosam hanc et difficilem veri pastoris conditionem considerans S. Vincentius Ferr. dicit3): „numquam animarum curatores cum gaudio viverent, si tantum onus, quod supra se portant, vere cogitarent.“ Tanto oneri ferendo jam ob fragilitatem conditionis nostrae prorsus impares essemus, si is, „qui nobis oneris est auctor, non dignaretur esse etiam ad- ministrationis adjutor“ 4). Ipse dives in misericordia Deus dat virtutem, quibus contulit dignitatem. Hanc virtutem singuli recepimus, dum ad sacerdotii dignitatem promoveremur; gratiam intelligo, de qua S. Paulus Timotheum discipulum suum iterato monuit dicens: „Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii“; et iterum: „resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.“ 5) Hanc eandem gratiam etiam nos accepimus, quam utinam non solum conservassemus, sed bene impendendo etiam multiplicavissemus; utinam in veritate dicere possemus: „Domine, mna tua decem mnas acquisivit.“ 6) Utinam de nullo nostrum asseri queat, quod S. Petrus Chrys. adnotavit, inquiens: „Quidam ante dignitatis adeptionem commendabiles exstiterunt, sed supra candelabrum Ecclesiae constituti lucem in tenebras, et famam in infamiam converterunt, et melius fuisset plerisque latere.“ Intel- ligitis jam vv. fratres, et filii in Christo dilectissimi! quare Ecclesia nihil unquam intentatum reliquerit, ut Sacerdotes induantur justitiam, ut recte sacerdotale, quo funguntur, officium implentes, Deo et hominibus, quod suum est, fideliter reddant, atque quod ministri Christi sint, actione magis, quam nomine demonstrent. Longum foret recensere leges ac institutiones Ecclesiae in hunc scopum directas, atque omnia illa media, quae velut ad scopum hunc aptissima sancti viri impensius commendaverunt, atque etiam adhibuerunt. De uno tamen huiusmodi medio tacere non potuimus, quia illud, olim in Ecclesia vigens, rursum in illam revehi experimur, institutum intelligimus Clericorum saecularium, in communi viventium, quod ad exemplum ac imitationem SS. Eusehii Vercellensis, Augustini Hipponensis, Chrodegangi Metensis, aliorumque Episcoporum secutus est ac introduxit venerabilis servus Dei Bartholomaeus Holzhäuser, ultimo decanus et parochus Bin- gensis ad Rhenum, qui 20. Maii 1658 in odore sanctitatis obiit. Instituti constitutiones, quas nuncius apostolicae sedis, illo tempore Coloniae residens, medullam canonum nominare non dubitavit, communem imo , et ipsius etiam summi pontificis Innocentii XI. approbationem ac confirmationem tulit, prout ex eius 7. Julii a. 1680 edita eatenus constitutione liquet. Mirum itaque non est, quod ipsum institutum in Germania, Hispania, Po- lonia aliisque regnis laetissima coeperit incrementa. Illud in Hungária quoque, et signanter in hac Archi-Dioecesi floruisse comprobat Breve apostolicum, cuius ad Georgium Szelepig Bpist. 148. — 2) Hom. 13, in Act. — 3) Hom 7. de Dom. 2. post, pasch. — *) S. Leo serm. 2. — 0 I. Tim. 4, 14. II. Tim. 1, 6. — 6) Luc. 19, 16.