Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. II.
9 affert. Quot pravae consuetudines in hominibus emergunt! quot corruptelarum genera! quot morum deploranda maxime et aversanda monstra! quae si latius diffundantur, nec quibus opus est remediis vel opprimantur, vel procul eliminentur, sensim vestigium omne Religionis e medio tollant, formidandum est. Quis jam gregem Domini custodiat, nisi quibus cu- ra gregis commissa est? Quis a grege avertat hostium insidias, si obdormiant vigiles, qui custodiunt Civitatem? Attendite itaque Vobis et universo gregi. Vobis dico, quia in tauta morum corruptione facile refrigescit caritas, tepescit zelus, minor est ad propria officia fervor, persaepe timor, quandoque humani respectus causa sunt plurium omissionum, et sensim sine sensu boni malis assimilantur, atque et ipsi, ut ait S. Petrus ‘) servi fiunt corruptionis.“ Attendite gregi, „ne in praedam cedat voracium luporum aut rugientium leonum, qui circumeunt quaerentes, quem devorent.“2) Multiplicate conatus, augete zelum, ardentiori caritate tentetis eos, qui aberraverunt a via, quae ducit ad vitam, revocare, ne Vos feriant Prophetarum3) miuae, „Sicut populus, sic Sacerdos, quoniam populum dereliquerunt in non custodiendo.“ „Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti state: state succincti lumbos vestros in veritate, et induite loricam justitiae .... in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Diffundatur caritas Dei in cordibus populi fidelis per inhabitantem Spiritum Dei in eo. Id quod fieri non poterit, nisi nostra potissimum pectora coelestis ille ignis adurat, quo ad purum excocta vitiorum scoria, Deo optimo impollutum quotidie offeramus Sacrificium, tanquam aurum obrizatum, cujus fulgore incitata fidelium etiam vota ad coelestia desideria pertrahantur. Atque ut eo redeat, unde digressus est sórmo noster, ad tempus nimirum imminentis S. Quadragesimae, nos imprimis VV. FF. et FF. „erigamur ad eum, qui pulverem abjectionis nostrae corpus fecit gloriae suae; et ut resurrectionis ejus mereamur esse consortes, humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. Magni nominis militiam, magnae professionis suscepimus disciplinam. Sectatores Christi a regia discedere non licet via, sed dignum est temporalibus non occupari, ad aeterna tendentes. Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore nostro, ut ad ea, quae fidelibus praeparata sunt, pervenire mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Arnen. Datum Strigonii festo SSmi Nominis Jesu, Dominica II. post Epiphaniam, die 17-a Januarii, 1869. Regium cultus et publicae institutionis Ministerium ope subnexae publicationis pro vacantibus fundationis Szécsényi-Kollonicsianae stipendiis concursum usque 10-am Martii a. h. duraturum vulgat, quam publicationem DD. Curati cum docentibus communicare, et eorum, qui competituri sunt, supplicem libellum requisitis documentis instructum, ad officium Archi-Dioecesanum usque praeindicatum terminum promovere velint. Strigonii, die 20-a Januarii, 1869. Nr. 20. sehol. Concursas pro stipendiis fun- dationis 8*6- chényi-Kollo- niesianae publicatur. 530. számhoz Pályázat. A Széchényi-Kollonics-féle üresedésbe jött 63 forintnyi évi segélydij élvezetével öszszekötött alapítványi helyek betöltésére 1869. évi marczius hó 10 éig pályázat nyittatik. 1 1) Ep. 2. 2. 19. — 2) 1. Petri 5. 8. — 3) Isai 24. Oseae 4.