Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIX.
Nr. 3751. 94 Nova mappa Archi-Dioecesis Strigoni- ensis. Nr. 3752. D. Aloysius Miklosovich VADiaconus Districtus Comaromiensis, et parochus oppidi Guta cum annutu et approbatione piae memoriae Praedecessoris mei summa industria elaboravit, et edidit novam mappam Archi-Dioecesis Strigoniensis, quae in c. r. Instituto geographico militari Vindobonae procusa, non modo tini, cui destinata est, apprime respondet, sed spectata etiam elegantia preli, adeo omne tulit punctum, ut auctor ejusdem in expositione universali anno mox elapso Parisiis asservata speciali laudum encomio in publicum decretum redacto honorari meruerit. Eandem itaque novam mappam Venerabili Clero praesentibus annuncio, et quum optandum sit, ne in ulla parochia Archi-Dioecesis desideretur, vestigiis inhaerens Praedecessoris mei, indulgendum esse censui, ut praedicta mappa e fiscis respectivarum Ecclesiarum comparari possit. Pretium unius exempli colorati in 7. non colorati vero in 6 florenis defigitur. Qui eandem tela subductam, bacillisque afiixain accipere cupiunt, insuper 2 florenos 20 xros, qui vero tela quidem subductam sine tamen bacillis, — thecae involutam — sive in forma libri compactam obtinere volunt, 1. fl. 80 xros praeexposito pretio adjiciendos habebunt. Suapte intelligitur, quod mappa, e fisco Ecólesiae procuranda, inventario ejusdem inferenda sit. Interim nullus dubito, quin DD. Curati, quiqui potuerint, mappam non e fisco Ecclesiae, sed e propria penu procuraturi, nec onus hoc in cassam Ecclesiarum devoluturi sint. Nexu praemissorum DD. VA- Diaconos provoco, ut praenumerationes ocyus colligant, atque cum obveniente pretio, eo diserte indicato, quot exempla, et inter haec, quot colorata, quot item tela subducta et bacillis affixa, vel in forma libri compacta desiderentur? ad Cancellarium meam Dioecesanam promoveant. Strigonii, die 9-a Septembris, 1868. Obitus Eme- rici Pánczy Cooperatoris *VAgszerda- lielyensis. Emericus Pánczy, Cooperator Vágszerdahelyensis in praedio Tekeres intra ambitum parochiae Dioecesis Albensis Polgárdi sito, ubi cum indultu meo fine curandae valetudinis moras egit, die 30-a Augusti a. c. anno aetatis 27-o e vivis sublatus est, cujus animam solitis ad aram suffi ; giis hisce commendo. Strigonii, die 9. Septembris, 1868. Nr. 3779. Mechitaristica Congregatio caritativa subr »id ia colligendi facultate gaudet. Nr. 3780, Prsenumeratio pro libro „A majryarok őseiéi“ etc. Mechitaristicae armeni ritus Congregationis, cujus socii, prout notum est, ab Abbate Mechitar sic dicti, regulam S. Benedicti profitentur, ea etiam est destinatio, ut inter suae nationis homines, in Imperio Ottomanico et alibi in Oriente viventes, unionem cum Ecclesia Catholica conservent, imo propagent. Huic destinationi respondere non possunt, nisi in messem Domini multam operarios bene instructos, navos insuper ac strenuos mittant, qni vero eoipso prius educari, formari, ac institui debent. Quum Congregatio sumptibus, qui scopo hoc requiruntur, ferendis impar sit: cogitur fidelium catholicorum opem implorare. Itaque facultate eatenus a Gubernio civili impetrata sociorum unum ad Hungáriám expedivit, eleemosynas collecturum, quae in educationem et institutionem dimittendorum ad orientem verbi divini praeconum convertentur. Commendo DD. Curatis, ut pium opus pro viribus promovere satagant. Strigonii, die 10-a Septembris 1868. Cliristophorus Lukácsi, parochus Szamos-ujvárensis conscripsit, et publici juris facere intendit librum sub hoc titulo „A magyarok őselei, hajdankori nevei és /