Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIX.
93 bent, ac evidenti quod ex parte illorum saluti fidelium imminet periculo ab episcopo sit occurrendum ?“ Quatenus depntatio administratoris sufficiens fore remedium non videatur in praesenti specie, sed ratione scandali aliqua ulterior provisio decernenda sit, nihil plane prohibere videretur, quominus episcopus ad juris tramites contra hujusmodi parochos vel beneficiatos procedere valeat, scilicet, monitionibus in irritum cessis, ad suspensionem, vel etiam ad remotionem a paroecia, ac tandem ad beneficii privationem. Quando enim parochi agendi ratio ea sit, quae non in aedificationem, sed in ecclesiae destructionem, et christifidelium scandalum convertatur, ita ut nullum ex ministerio suo fructum capere amplius possit, boni publici, quod privato semper praeferri debet, ratio exigit, ut de alio pastore populus provideatur, ac parochus contumax suae culpae poenas luat; quod proportione servata ac juxta varias temporum ac locorum circumstantias de aliis quoque benefieiatis censendam videtur ob scandalum quod in populo praebent et dedecus quod ecclesiastico coetui sua culpa inferunt. Sed quid consilii capiendum sit in themate pro sua spectata prudentia decernent EE. VV. Quare etc. „Sacra etc. In decretis salvo tamen jure episcopi procedendi contra parochum, quatenus non resipiscat, ad formam sacrorum canonum. Die 26. januarii 1861.“ Strigonii, die 9-a Septembris, 1868. „Divine Jesu Fili Dei incarnate, qui pro nostra salute in stabulo nasci, vitam in paupertate, aerumnis et in miseria degere et in Crucis doloribus mori dignatus es,Divino tuo Patri dic, quaeso in momento mortis meae : Pater ignosce ei: dic Matri tuae dilectae: Ecce Filius tuus, dic animae meae : Hodie mecum eris in Paradiso. Deus meus Deus meus ne derelinquas me in illa hora; Sitio! utique Deus meus, anima mea sitit ad Te, qui es fons aquarum viventium. Vita mea praeterit velut umbra, adhuc modicum et consummata erunt omnia! Quapropter o Salvator mi adorabilis ex hoc momento in omnem aeternitatem in manus tuas commendo spiritum meum. Domine Jesu accipe animam meam. Amen.“ Summus Pontifex Pius IX. omnibus hanc orationem recitantibus Indulgentiam tercentum dierum in forma consueta perpetuo concessit. Strigonii, 9-a Septembris, 1868. Villicationi meae credita Archi-Dioecesis tanta laborat Sacerdotum penuria, ut omnem meam sollicitudinem eo directam esset oporteat, quo suscepti ad Seminaria alumni, quo fieri potuerit ocyus, in studiis exerceantur, atque sacerdotio initientur. Itaque menti, quam fundator Seminarii Posoniensis ad S. Emericum Ducem habuit, atque in suis ddo 26. Januarii 1612. exaratis fundationalibus litteris clare expressit, conformiter disposui, ut alumni pro futuro scholastico anno ad praedictum Seminarium delecti, non repetendis, quae jam imbiberunt, studiis occuparentur, verum sua studia in publico Posoniensi Gymnasio prosequerentur. Quam dispositionem DD. Curati ad delectorum adolescentum notitiam pro eorum directione perferre velint. Strigonii, 9-a Septembris, 1868. i i 1 i Nr. 3749. Oratio ad infirmorum salutem recitanda. Nr. 3750. Alumni Seminarii Emeri- cani ad frequentandas publicas scholas in- viati.