Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIX.
92 menti ac disciplinaribus poenis mulctatus resipiscat, videant EE. VV. an expediat eidem potius bonorum ecclesiae ac beneficii parochialis administrationem interdicere; hoc juris remedium, quod in prodigos adhibendum dictat lex civilis, justa de causa adhiberetur in casu quoad parochum, qui prodigorum more neque modum neque finem in contrahendis nominibus agnoscit. Administratori vero ab Episcopo deputando committi posset, ut reditus, qui subductis necessariis ad decentem parochi exhibitionem, supererint, in distrahendis nominibus, et in ecclesiae fabrica redintegranda rependeret. „Quare etc. Sacra etc. Non esse locum privationi beneficii, sed potius depu- tationi ecclesiastici viri administratoris super bonis tam paroeciae quam fabricae, qui subductis necessariis ad decentem parochi exhibitionem, superextantes reditus eroget in dimissionem aeris alieni. Die 31. martii 1860 “ Liraburgen. Die 26. Januarii 1861. In Congregatione habita die 31. martii anni mox elapsi 1860. actum fuit nomine episcopi Limburgensis de hoc supplici libello, quem excepit responsum hujusmodi: „Non esse locum privationi beneficii, sed potius demutationi ecclesiastici viri admininistratoris super bonis tam paroeciae quam fabricae, qui, subductis necessariis ad decentem parochi exhibitionem, superextantes reditus eroget in dimissionem aeris alieni.“ Non sibi tamen huic rescripto acquiescendum duxit episcopus, qui eapropter novis datis literis, quas heic refero, nonnulla ulterius EE. VV. judicio subjicienda proponit. Haec ipse habet: ,,Quum debitas pro responso sub die 31. martii mox elapsi a S. Congregatione Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum mihi dato ad quaestionem: „an ad parochum aere alieno gravatum, quod et in dies magno fidelium scandalo augere temere pergit, quin ullam praebeat spem, fore ut emendetur, applicari, quod S. Concilium Tridentinum sess. 21. cap. 6. de reform, de iis qui turpiter et scandalose vivunt, constituit, proindeque in eum beneficii privatio statui possit? Sin autem minus, quibus aliis juris remediis, scandalis, quae ejusmodi, parochi vel beneficiati sua culpa obaerati publice praebent, ac periculo ex parte illorum imminenti ab episcopo sit occurrendum?“ gratias perago, liceat mihi animadvertere, laudato S. Congregationis responso difficultates, quas dicti parochi in alieno aere contrahendo levitas mihi parat, nullo modo tolli. „Non enim tam de modo, quo bona parochiae ipsius et fabricae administranda, aut quo quae creditoribus debet, iisdem tandem sint persolvenda, quam de magno scandalo agitur, quod ille parochus in parochia et in tota circum vicinia catholicis aequo ac acatholicis praebet. Licet turpiter eo in sensu, quo clerici concubinarii et libidinis vitio inquinati, non vivat, modus tamen ipsius agendi apud parochianos verbis ejus et adhortationibus vim omnem et effectum adimit, ipsumque et totum ministerium ejus despectui exponit, atque ansam praebet, ut multimodis omnis clericorum status conviciis perstringatur acerrimis. „Malum, cujus causa iste est Sacerdos, in dies serpit, et ni eidem fortiter resistatur, brevi totam paroeciam corrodet, ac existimationem, sine qua omnis quam peragit fnnctio non in irritum tantum cadet, sed et parochianis maxime erit perniciosa, subcutiet penitus atque subvertet. „Quae cum ita sint, liceat mihi iterum proponere quaestionem, quibus aliis juris remediis, scandalis quae tales parochi vel beneficiati sua culpa obaerati publice prae-