Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVII.
85 Ut vero Nostrae hae Litterae et quae in eis continentur ad notitiam omnium, quorum oportet, perveniant, neve quis illorum ignorantiae excusationem praetendat, cum praesertim etiam non ad omnes eos, quibus nominatim illae essent intimandae, tutus forsitan pateat accessus, volumus et mandamus, ut in Patriarchalibus Basilicis Lateranensi, Vaticana, et Liberiana, cum ibi multitudo populi ad audiendam rem divinam congregari solita est, palam clara voce per Curiae Nostrae cursores, aut aliquos publicos notarios legantur, lectaeque in valvis dictarum Ecclesiarum, itemque Cancellariae Apostolicae portis, et Campi Florae solito loco, et in aliis consuetis locis attigantur, ubi ad lectionem et notitiam cunctorum aliquandiu expositae pendeant, cumque inde amovebuntur, earum nihilominus exempla in eisdem locis remaneant affixa. Nos enim per huiusmodi lectionem, publicationem affixioneruque, omnes et quoscumque, quos praedictae Nostrae Litterae comprehendunt, post spatium duorum mensium a die Litterarum publicationis et affixionis ita volumus obligatos esse et adstriotos, ac si ipsismet illae coram lectae et intimatae essent, transumptis quidem earum, quae manu publici notarii scripta, aut subscripta, et sigillo personae alicuius Ecclesiasticae in dignitate constitutae munita fuerint, ut fides certa et indubitata habeatur, mandamus ac decernimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, annuntiationis, convocationis, statuti, decreti, mandati, praecepti, et obsecrationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omni potentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Sexagesimo Octavo Tertio Kalendas Iulias. Pontificatus Nostri Anno Vicesimotertio. f EGO PIUS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS, f Ego Marius Episc. Ostiensis et Veliternus Card. Decanus Mattei Pro-Datarius. f Ego Constantinus Episc. Portuensis et S. Rutinae Card. Patrizi. f Ego Aloisius Episc. Praenestinus Card. Amat. S. R. E. Vice-Cancellarius. f Ego Nicolaus Episc. Tusculanus Card. Paracciani Clarelli a Secretis Brevium, f Ego Camillus Episc. Albanus Card. Di Pietro, f Ego Carolus Augustus Episc. Sabinensis Card, de Reisach. f Ego Philippus Tit. S. Laurentii in Lucina Proto-Presb. Card. De Angelis Archiep. Firmanus et S. R. E. Camerarius. f Ego Fabius Maria Tit. S. Stephani in Monte Coelio Presb. Card. Asquini. f Ego Alexander Tit. S. Susannae Presb. Card. Barnabo. f Ego Iosephus Tit. S. Mariae in Ara Caeli Presb. Card. Milesi, f Ego Petrus Tit. S. Marci Presb. Card, de Silvestri, f Ego Carolus Tit. S. Maria de Populo Presb. Card. Sacconi. f Ego Angelus Tit. Ss. Andreae et Gregorii in Monte Coelio Presb. Card. Quaglia. t Ego Fr. Antonius Maria Tit. Ss. XII. Apóst. Presb. Card. Panebianco Poeni- tentiarius Maior. f Ego Antoninus Tit. Ss. Quatuor Coronator. Presb. Card, de Luca, f Ego Iosephus Andreas S. Hieronymi Illyricorum Presb. Card. Bizzarri. f Ego Ioannes Bapt. Tit. S. Callixti Presb. Card. Pitra.