Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVII.

84 eiusque salutifera doctrina ubique terrarum reviviscat, et quotidie magis propagetur et domiuetur; atque ita pietas, honestas, probitas, iustitia, caritas omnesque christianae vir­tutes cum maxima humanae societatis utilitate vigeant et efflorescant. Nemo enim infici- ari unquam poterit, Catholicae Ecclesiae eiusque doctrinae vim non solum aeternam ho­minum salutem spectare, verum etiam prodesse temporali populorum bono, eorumque verae prosperitati, ordini ac tranquillitati, et humanarum quoque scientiarum progressui ac soliditati, veluti sacrae ac profanae historiae annales splendidissimis factis clare aper- teque ostendunt, et constanter evidenterque demonstrant. Et quoniam Christus Dominus illis verbis Nos mirifice recreat, reficit et consolatur „ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorumu ’), iccirco dubitare non possumus, quin Ipse in hoc Concilio Nobis in abundantia divinae suae gratiae praesto esse velit, quo ea omnia sta­tuere possimus, quae ad maiorem Ecclesiae suae sanctae utilitatem quovis modo perti­nent. Eerventissimis igitur ad Deum luminum Patrem in humilitate cordis Nostri dies noctes­que fusis precibus, hoc Concilium omnino cogendum esse censuimus. Quamobrem Dei ipsius omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti, ac bea­torum eius Apostolorum Petri et Pauli auctoritate, qua Nos quoque in terris fungimur, freti et innixi, de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio et as­sensu sacrum oecumenicum et generale Concilium in hac alma Urbe Nostra Roma fu­turo anno millesimo octingentesimo sexagesimo nono in Basilica Vaticana habendum, ac die octava mensis Decembris Immaculatae Deiparae Virginis Mariae Conceptioni sacra in­cipiendum, prosequendum, ac, Domino adiuvante, ad ipsius gloriam, ad universi Christia­ni populi salutem absolvendum et perficiendum, hisce Litteris indicimus, annuntiamus, con­vocamus et statuimus. Ac proinde volumus, iubemus, omnes ex omnibus locis tam Vene­rabiles Fratres Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, quam Dilectos Filios Abbates, omnesque alios, quibus iure aut privilegio in Conciliis generalibus residendi, et sententias in eis dicendi facta est potestas, ad hoc oecumenicum Concilium a Nobis indictum venire debere; requirentes, hortantes, admonentes ac nihilominus eis vi iurisiurandi, quod Nobis et huic Sanctae Sedi praestiterunt, ac sanctae obedientiae virtute, et sub poenis iure aut consuetudine in celebrationibus Couciliorum adversus non accedentes ferri et proponi soli­tis, mandantes arcteque praecipientes, ut ipsimet, nisi forte iusto detineantur impedimento, quod tamen per legitimos procuratores Synodo probare debebunt, sacro huic Concilio, omnino adesse et interessé teneantur. In eam autem spem erigimur fore, ut Deus, in cujus manu sunt hominum corda, Nostris votis propitius annuens ineffabili sua misericordia et gratia efficiat, ut omnes supremi omnium populorum Principes et Moderatores, praesertim catholici, quotidie magis noscentes maxima bona inhumanam societatem ex Catholica Ecclesia redundare, ipsamque firmissimum esse Imperiorum Regnorumque fundamentum, non solum minime impediant, quominus Venerabiles Fratres Sacrorum Antistites aliique omnes supra commemorati ad hoc Concilium veniant, verum etiam ipsis libenter faveant opemque ferant, et studiosis­sime, ut decet Catholicos Principes, iis cooperentur, quae in maiorem Dei gloriam, eius- demque Concilii bonum cedere queant. i; Matth, c. 18. r. 20.

Next

/
Thumbnails
Contents