Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

5 aut in posterum propagabitur, licebit generali ejus Moderatori centrales Directores institue­re, qui diplomata aggregationis Communitatibus, Paroeciis, et aliis Societatibus tradent: quamvis autem harum nomina generali Moderatori transmittenda sint, valebit tamen ag­gregatio ab eo die, quo diploma a centrali Directore accipietur. Art. 9-us. In qualibet Dioecesi Associatio in posterum non fiet, nisi prius ac­cedat consensus respectivi Ordinarii, cujus praeterea jurisdictio super Sociis suae Dioe­cesis salva esse debet ad formam SSum Canonum et Apostolicarum Constitutionum. Decretum. SSmus Dnus Noster Pius Papa IX-us in audientia habita ab infrascripto Dno Secretario hujus Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium sub die 27. Julii 1866, suprascripta Statuta, prout in hoc exemplari continentur, cujus autographum in Archivio ejusdem Sacrae Congregationis asservatur, approbavit et confirmavit, prout praesentis Decreti tenore approbat atque confirmat. Romae datum ex secretaria ipsius Sacrae Congregationis hac die 12. Septem­bris, 1866. Locus sigilli. A. Card. QUAGLIA, Praefus. L. Svegliati, Secrius. Ex audientia SSmi habita ab infro Dno Secrio Sacrae Congnis Episcoporum et Regularium, sub die 24-a Maii 1867, Sanctitas Sua benigne annuit precibus Epi­copi Anicien.; ac praedicta Statuta ita moderari mandavit, ut Directores locales non te­neantur transmittere ad Directorem generalem proprios catalogos Sociorum; ut traditio schedae omitti possit iis tantum in casibus, in quibus fieri nequit; atque ut Director generalis piae Unionis sit unus ex Religiosis Societatis Jesu, a Patre praeposito gene­rali pro tempore eligendus. Contrariis quibuscumque non obstantibus. — Romae. A. Cardinalis QUAGLIA, Praefus. L. Svegliati, Secrius. Terminum prosynodalium hoc anno instituendorum examinum, signanter ver­nalis in dies 26. et sequentibus mensis Maji, autumnalis autem in dies 22. et sequen­tibus mensis Septembris cnm eo defigo, ut qui in alterutro horum examinum se per­tentari voluerint, hanc suam intentionem decem diebus citius horsum significent. Strigonii, die 6-a Januarii, 1868. Nr. 293. prim. Dies pro con- cursualibus, si­ve prosynoda- libus examini­bus praefixi. Regium cultus et publicae institutionis Ministerium, prout e subnexa publicatione ( patet, concursum vulgat pro vacantibus Széchenyiano — Kollonicsianis stipendiis, quam 1 publicationem DD. Curati cum ludirectoribus communicare, et eorum, qui competituri sunt, supplicem libellum documentis rite instructum, ad Officium Archi-Dioecesanum usque finem mensis Februarii, ceu terminum praefixum, promovere velint. Strigonii, die 7-a Januarii, 1868. Nr. 11. Sehol. Concursus pro stipendiis Szé- shenyi-Kollo­nicsianis pu­blicatur.

Next

/
Thumbnails
Contents