Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XV.

73 XV. Jam sub 24. Augusti 1867. Nr. 744. innui, quod Ecclesia externum cultum SSmo Eucharistiae Sacramento exhibendum singulorum sive clericorum sive laicorum arbitrio non reliquerit, sed certis legibus ac normis definiverit, ut omnibus abusibus viam praecluderet, omnique superstitioni modum poneret. Ad has normas referendae sunt etiam illae, quae concernunt ritum et modum populo benedicendi cum SSmo Sacramento sive sit illud in monstratorio, sive in ciborio. Perlatas eatenus normas ut recenserem, im­pulit me difformitas, quam vigere experior in danda populo cum SSma Eucharistia be­nedictione, quae haud paucis Sacerdotibus occasiouem praebuit quaestionem ad me de eo dirigendi, quis sit rectus modus benedictionem impertiendi cum SSmo Sacramento? Benedictio cum SSmo Sacramento danda est ita, ut benedicens sive sit Episco­pus sive presbyter nihil prorsus dicat; Rituale Romanum enim sic praecipit1): „Postea cum Sacramento in pyxide velo cooperta faciat signum crucis super populum nihil dicens“, et alibi2): „Tunc Sacerdos facta genuflexione cum Sacramento semel benedicat populum in modum crucis, nihil dicens.“ Hoc idem praescribit Caeremoniale Episcoporum3) prout patet ex his verbis: „Qua (oratione) finita, accedet (Episcopus) ad altare, et accepto ta­bernaculo seu Ostensorio cum SSmo Sacramento, illud ambabus manibus velatis elevatum tenens, vertens se ad populum, cum illo signum crucis super populum ter faciet, nihil di­cens.“ Unde simul liquet, quod trina benedictio propria sit solis Episcopis, quam nequeunt Dignitates, neque Regulares, neque etiam Abbates, aliique Praelati etiam usum pontifi­calium habentes impertiri, nisi exerceant pontificalia, prout S. Rituum Congregatio identi­dem decrevit4). Causa, cur benedicens populo cum SSmo Sacramento sive Episcopus sive presbyter nihil dicere debeat, in propatulo est illa nempe, quod proprie non Epi­scopus, non presbyter sit, qui benedicat populum, sed Christus ipse, in SSmo Sacramento realiter praesens 5). Ad ritum benedictionis proinde juxta Caeremoniale Episcoporum6), et S. Con­gregat. Rituum decisionem7) praeter incensationem SSmi Sacramenti in Ostensorio non aliud requiritur, quam ut cum eodem celebrans producat crucis signum super populum. Inolevit multis in locis consuetudo, populo benedictionem cum SSmo Sacramento imper­tiendi eo momento, quo dum hymnus Corporis Christi decantatur, deventum est ad illa verba „novo cedat ritui“ et „sit et benedictio“; quasi nimirum per novum ritum, ritus benedicendi populum cum SSma Eucharistia, aut quasi per verba „sit et benedictio“ non benedictio ad SSmae Trinitatis honorem referenda denotaretur, sed populo impertienda intelligeretur. Hanc consuetudinem laudatus doctissimus Catalani abusum appellat8), et dicit se illum vidisse servari a presbyteris, qui se doctos jactant, et sacrorum Rituum ser­vatores, quem vero abusum Sarnellus9), et Macrus *°) gravibus verbis improbaverunt, quo­rum posterior ait: „Notantur imprudentiae Sacerdotes, qui ad benedicendum populo cum Eucharistiae Sacramento, expectant id agere, quando nempe chorus cantat verba hymni „sit et benedictio“; nam sensus illius verbi „benedictio“ non refertur ad nos, seu ad popu­lum, sed ad SSmam Triadem, ubi benedictio laudem proprie sonat, et sic ridicule populus loco Trinitatis, sub illis verbis benedicitur. Abusum quidem esse, ait Macrus, non dissimi­lem illi, qui in Ecclesia Africana tempore S. Augustini reperiebatur, ubi, quoniam sole­mus pectus percutere ad verba „Confiteor etc.“, idem faciebant Africae Christiani, quando Nr. 2775. Benedictio cum SSmo Eu­charistiae Sa­cramento qua­liter imperti­enda sit. *)De Sacram. Eachar. — 2) De processionibus. — 3) Lib. 2. c. 33. n. 27. — 4) 22. Jnnii 1675. 13. Janii 1693. 29. Januar. 1752. — 5) V. Catalan. Comment, in Caerem. Eppor. T. II. p. 385- Edit. Bom. 1744. — 6) 1. cit. — 7) 21. Martii 1676. — 8) Bit. Boman. perpetuis commentariis exornatum Bomae 1757. — 9) Epistolar. eccl. tom. 7. — 10) in Hierolexico. —

Next

/
Thumbnails
Contents