Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

70 et parochorum. Non enim agitur de re, quae uno alterove modo fieri possit, sed de Eucharistiae distributione, quae non amplius adest, sed adesse cessat sub speciebus, quae corruptionem subierint. Ac propterea non exspectanda certa inceptae corruptionis signa, sed ad avertendum malum, satis est periculum; ideo determinatum est tempus faciendae renovationis,“ verba sunt Gardellini ad mox producendum Decretum S. Congregationis Rituum. Qui fidem habet, qualis ad obtinendam vitam aeternam requiritur, nempe vivam ac firmam, is profecto in tractando hoc mysterio, quidquid vel indecorum, vel negligentiam, vel contemptum, vel inhonestum sapiat, sollicite cavebit, atque ad illud dispensandum ani­mo ad divina erecto ac inflammato sancte, pie, caste et attente incumbet. Finis legis elu­deretur, et octiduana specierum eucharisticarum renovatio inanis foret, si hostiae non re­cens confectae consecrarentur. S. Rituum Congregatio sequens edidit decretum: *) „Rector Ecclesiae reperit in Ecclesia sua consuetudinem renovandi panem pro Sacrificio missae et Communione fidelium singulis tribus mensibus tempore hyemis, tempore vero aestivo solitum confici pro sex mensibus, hinc quaeritur 1. an attenta consuetudine rector licite consecrare possit species a tribus mensibus tempore hyemis, vel a sex mensibus in aestate confectas? 2. an casu quo rector sive pastor Ecclesiae praxim illam approbet, nec velit eam relinquere, alii sacerdotes in eadem Ecclesia inservientes possint tuta conscientia in hoc pastori obsecundare, utendo praefatis speciebus? Resp. ad 1. Negative, et eliminata consuetudine servetur Rubrica, ad 2. Negative.“ Ex hoc decreto scitur, quales particulas consecrare non liceat. Id vero, quales consecrare liceat, dicit rituale Romanum, quod sic praecipita) „Hostiae seu particulae conse­cratae sint recentes,“ illae vero censendae sunt recentes, quae non ante viginti dies ad sum­mum confectae fuerunt, quemadmodum S. Carolus Borr. in laudato Mediolanensi Concilio enunciavit, cujus sententiam tardiores synodi, piissimique viri amplecti non dubitaverunt Prout autem recte observat De Herdt, 3) novae consecratae hostiae nunquam cum vete­ribus misceri possunt, sed in alia pixide vel vase conservandae, vel in defectu duplicis pixidis veteres communicantibus primo distribuendae vel a sacerdote in missa sumendae sunt. Adeoque non licet veteres consecratas species novis superimponere, ut veteres pri­us distribuantur. Sic enim non satisfit obligationi renovationis, et insuper species facilli­me inter se miscentur, ita, ut quaedam longissimo tempore remanere possint. Denique suapte intelligitur, toties purificandum esse Ciborium, quoties sacrae species renovantur, eadem enim ratio militat 'pro utroque casu. Religiosissimus Cardinalis Bellarminus in aureo opusculo ,,De gemitu colum­bae“4) inter alia scribit: „Omitto, quod alicubi vasa sacra, et vestes, quibus mysteria celebrantur, vilia et sordida inveniantur, indigna prorsus, quae ad tremenda mysteria adhibeantur.“ Tum mox sibi objiciens, eos, qui forte haec adhibent, pauperes esse, e- gregie respondit: „Id quidem fieri potest, sed si pretiosa non sunt, saltem munda et ni­tida procurarent.“ Si jam super vilibus ac sordidis vestibus ingemiscit doctissimus Car­dinalis, quibus uberrimis lachrymis deflevisset sordes, quas inspectis ipsis sacris vasis, sive ciboriis nonnullarum Ecclesiarum, oculis usurpasset. „Scio“ concludit idem auctor, 1 1) die 16. Decembr. 1826. in Gondav. — 2) cit. 1. — 3) Sacrae liturgiáé praxis edit. alt. Monast. 1853. — 4) lib. 2. cap. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents