Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

69 „Quinque saltem particulae consecratae serventur assidue, ubi Sanctissimum Sacramentum conservatur; quae octavo quoque die renoventur. Idque fiat ex hostiis, non ante viginti dies ad summum confectis.“ Quae Synodorum decisiones docent, quomodo per irequentiorem specierum Eucharisticarum renovationem nostram erga tantum Sacramentum veneratio­nem demonstrare debeamus. Obligandi vim pro universa Ecclesia habent illa decreta, quae jussu et aucto­ritate Summorum Pontificum edita et publicata fuere. Haec inter ante omnia occurrit praescriptio Ritualis Romani, cujus, vi Constitutionis Pauli V. „Apostolicae Sedi“ ddto 17. Junii 1614. vulgatae universalis est in Ecclesia auctoritas. In hoc Rituali generatim praecipitur: l). „Sanctissimae Eucharistiae particulas frequenter renovabit,“ scilicet Paro­chus. Generalem hanc regulam explicant, ac quomodo illa intelligi ac observari debeat, exponunt et definiunt: Caeremoniale Episcoporum, Benedicti XIV. jussu et auctoritate editum ac auctum, et SS. Congregationes Concilii, nec non -Rituum. Caeremoniale prae­cipit:2) ut „Sacrosancta Eucharistia saltem semel in hebdomada mutetur et reno­vetur.“ S. Congregatio autem Concilii decrevit: 3) „Renovatio SSmi Sacramenti debet fieri qualibet Dominica, non autem differri ad quindecim dies.“ Eadem S. Congregatio Synodi Mechliniensis provincialis III. decretum , quo statuebatur, „ut singulis mensibus, aut circiter, vel si loci humiditas requirat, etiam saepius species sacramentales renoventur,“ sic reformavit et approbavit: „Singulis sal­tem hebdomadibus, aut circiter, vel si humiditas loci requirat, etiam saepius species sa­cramentales renoventur.“ E S. Rituum Congregationis Decretis sufficiat adduxisse il­lud, 4) quo statuitur: „In renovatione, quae quolibet octavo die fieri debet, de augustis­simo Eucharistiae Sacramento consumi debet tum hostia (major pro ostensorio) tum etiam particulae, quae existunt in tabernaculo, post sumptionem sanguinis ante purifi­cationem.“ Quae itaque sit generalis Ecclesiae lex circa hocce disciplinae objectum, praecitata decreta extra dubium collocant, cui legi plane conformiter statuit Synodus Dioecesana Strigoniensis a. 1860. ut omni Sabbato particulae, in Ciborio conservari solitae, renoventur. Curati proinde Archi-Dioecesis hujus ad praedictam renovationem tam generali Ecclesiae lege, quam speciali Dioecesano statuto obligantur. Nec dicat quis: „in curae meae credita Ecclesia tam frequens eucharisticarum specierum renovatio non est necessaria, quia in illa etiam longiori temporis intervallo asservatis particulis nulla imminet corruptio.“ Si enim persuasio, quam quis sibi format de eo, quod finis legis in quodam speciali casu cesset vel locum non habeat, vim legis obligantem tolle­ret, actum profecto foret, de omni legislatione tam civili quam ecclesiastica. An non praecipue ii, ob quos lex haec maxime necessaria est, persuasionem illam praetexerent etiam tunc, dum jam periculum consecrationis consecratarum particularum adest, ut ni­hil de eo dicam, quod praecitata lex non solum ob necessitatem lata sit, ne nimirum species consecrati panis in eum statum redigantur, ut sub illis sacramentalis Christi praesentia impossibilis evadat, verum etiam ob decentiam, seu reverentiam augustissimo huic Sacramento semper debitam. „Neque in re tam gravi licitum vel illicitum ullo modo pendere potest ab approbatione vel improbatione, consensu vel dissensu rectorum 1 1) Tit. IV. de Euch. cap. 1. et 7. — 2) Lib. I. c. VI. n. 2. — 3) die 5. Apr. 1573. - 4) die 3. Sept. 1672. latum.

Next

/
Thumbnails
Contents