Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
68 extendi, impedire nimirum voluerunt, ne in loco sancto, imo sanctissimo,—nihil enim Eucharistiae Sacramento sanctius habet Ecclesia, - stet des^ationis^per incuriam vel ne- gligentiam, et ne dicam infidelitatem ministrorum inducta desolatio., et fidelibus Christi Dei filii corpus seu pro cibo seu etiam pro viatico sumere volentibus pro pane, de coelo praestito, quem anhelant, et in cujus fortitudine ambulare volunt ad aeternitatem, porrigatur lapis, i. e. non porrigatur Christus, cujus praesentia in corruptis jam panis spe- ciebus desiit. Itaque brevitatis causa non in medium profero a Reginone Prumiensi commemoratum antiquissimae Synodi Turonensis eatenus decretum, non Synodorum Bituricensis a. 1031. Rothomagensis a. 1072. Londinensis a. 1138. Eboracensis a. 1195. Vigorniensis a. 1240. Wintoniensis a. 1308. decisiones, quae omnes praecipiunt, ut hostiae octavo quovis die renoventur, praeter Synodum Turonensem a Reginone citatam, quae plane vult, ut sacra Eucharistia de triduo ad triduum renovetur, ne mucida evadat. Sed ut Synodorum in Hungária celebratarum de hoc objecto decreta silentio praeteream, impetrare a me non possum, quippe quae evincunt universalem in Ecclesia Catholica fuisse de renovanda Eucharistia sollicitudinem. Sane in constitutionibus Ecclesiae Strigoniensis, quas Dionysius Cardinalis de Szécs, AEpiscopus a 1450. vulgavit, sequens mandatum continetur titulo de Eucharistia: „Semper in Ecclesia Eucharistiam paratam pro infirmis habete, quam saepe renovare curate, ne corrumpi possit.“ Synodus Scepusiensis a. 1460. celebrata can. IX. statuit: „Item non conficiantur multae hostiae in sacro pro infirmis in pixide servandae, ne propter vetustatem eveniat periculum; nec ultra unius mensis spatium in pixide sic confectae serventur, sed confectae reverenter a sacerdote sumantur, et novae conficiantur sub poena suspensionis ab officio per duos menses.“ In Synodo Dioecesano-Provinciali, quam Archi-Episcopus Nicolaus Olahus die 23-ia Aprilis 1540. Tirnaviae celebravit, officia parochorum circa custodiam et renovationem Sacramenti Eucharistiae, haec statuta leguntur: i) ,,Quum igitur haec a divis Patribus et in Conciliis Generalibus, quibus obedientes esse debemus, ita sint statuta: mandamus firmiter, sub excommunicationis latae sententiae poena, ut Corpus Domini Nostri Jesu Christi, sub fideli custodia, clavibus adhibitis, aut in sacrario, aut in ciborio suarum Ecclesiarum, summa cum diligentia, ac reverentia-------pro infirmis et pereg rinis parochi asservent, et secunda quaque ad summum hebdomada renovent.“ Synodi provincialis a. 1611. Tirnaviae celebratae decretum2) sic sonat: „Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum in Ecclesia semper habeatur, quod in necessitate infirmis deferri possit, debita cum reverentia, luminibus et campanis praelatis, illudque octavo quoque die, veteribus particulis absumptis, renovetur.“ Inter statuta et decreta synodalia Tirnaviae itidem a. 1619. sub Petro Pázmány Primate et AEpiscopo condita, sic legimus:3) „Parochi pro necessitatibus occurrentibus tres ad minimum particulas Eucharistiae decenter — ■— asservent pro infirmis. Ac octavo, vel ad summum decimo quarto die ex hostiis recentibus renovent.“ Haec e patriis imo dioecesanis Synodis recensuisse decreta suffecerit. Attentionem S. Caroli Borromaei, quem pastoralis sollicitudo gloriosum reddidit, hoc disciplinae ecclesiasticae caput, effugere non potuit. Sic autem de eo statuit:«) 1 1) Cap. XXIV. de officiis publicorum Ecclesiae Ministrorum. — 2) Cap. III. punct. V. — 3) Cap. I. de Sacramentorum administratione. — 4) in Cone. Prov. IV.