Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XII.
61 XII. Obulos S. Petri per triduum sacrum, idest devotionem diebus 19. 20. 21, Decembris 1867. in hac ADioecesi asservatam, collectos, atque in circularibus sub 21, Febr. h. a. Nr. 1294. dimissis consignatos ad pedes Beatissimi Patris iis cum humillimis precibus deponere non morabar, ut illos paterna benignitate acceptare, atque in illorum tani collectione quam oblatione filialis nostrae erga S. Sedem Apostolicam pietatis et adhaesionis tesseram suspicere dignetur. Quomodo precibus, votisque meis a Cle- mentissimo Pontifice responsum fuerit, e subnexi Apostolid Brevis tenoribus intelligere velitis, qui nos amplius excitent ad porro subveniendum S. Sedis praesentissimis indigentiis, quae nostrae etiam sunt, quandoquidem Summo Pontifici sollicitudo omnium Orbis Ecclesiarum incumbit. Pius P. P. IX. Venerabili Fratri Joanni, Archi-Episcopo Strigoniensi, Strigonium in Hungária. Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Non mediocri certf laetitia Nos affecerunt Tuae observantissimae Litterae die 5. proximi mensis Martii datae ac nuper Nobis redditae, quibus Nobis obtulisti libellum typis editum, quo istius Tu Cleri status describitur. Ex eisdem enim Litteris magis magisque novimus, Venerabilis Frater, quae sit singularis Tua erga Nos, et hanc Petri Cathedram fides, amor et observantia, et quanta filiali devotione, ac reverentia isti fideles Tuae curae commissi Nos et hanc Aposto licam Sedem prosequi glorientur. Atque etiam intelleximus, quanta frequentia, et quo religionis sensu iidem fideles supplicationibus in triduum a Te juxti Nostra desideria indictis interfuerint, precesque ad Deum pro optatissimo Ecclesiae sua< sanctae triumpho, et Nostra incolumitate effuderint. Agnovimus quoque, quanto studic fideles ipsi Nostrae et hujus Sanctae Sedis inopiae opitulari gaudeant suis piis largitioni bus, et quomodo in hac re nobiles istae Matronae emineant, quae, malevolorum conviciis plane despectis, ac vel ipsa aeris inclementia posthabita, ad Templorum fores stipem cogere laetantur ad gravissimas Nostras, et Apostolicae hujus Sedis sublevandas angustias. Quae sane omnia non levem Nobis attulerunt consolationem inter gravissimas quibus premimur, acerbitates. Dum vero gratissimi animi Nostri sensus Tibi, Venera bis Frater, profitemur, a Te exposcimus, ut eisdem Tuis fidelibus et commemoratis Matronis debitas Nostro nomine agas gratias. Perge vero, Venerabilis Frater, una cun isto Tuo Clero Populoque fideli Deum orare et obsecrare, ut exurgat, et judicet causam suam, et Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus affligitur, calamitatibus eripiat et infirmitatem Nostram omnipotenti sua virtute adjuvet, roboret, confirmet et console tur. Tibi autem persuade, praecipuam esse Nostram in Te benevolentiam. Cujus quoque pignus esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Tibi ipsi Venerabilis Frater, et gregi Tuae vigilantiae credito peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 16. Aprilis, Anno 1868. Pontificatus Nostr Anno Vicesimosecundo Pius PP. IX. Strigonii, die 4-a Maji, 1868. Nr. 2216. , Breve Aposto- licum, ope cu- , jus Beatissimus Pater pro transpositis ex j hac Dioecesi S, Petri obulis gratias agit. 7 i i J. 1 ) 3 '1 I ) t i i