Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XI.
58 quamvis enim continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt Confirmationis auxilia.“ Seu ut Concilium Florentium docet:1) „in Confirmatione datur Spiritus Sanctus ad robur, sicut datus est Apcstolis in die Pentecostes, ut Christianus nomen Christiani audacter confiteatur.“ Pertinet denique ad Sacramenti hujus effectum character, quo confirmatus signatur ut Christi miles ad fidem cum robore propugnandam. „Character Confirmationis,“ inquit S. Thomas Aquinas,2) „est signum di- stinctivum non infidelium a fidelibus, sed spiritualiter provectorum ab iis, quibus dicitur, sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.“ Cum vero indelebilis sit character, qui confirmato imprimitur, inde fit, ut Confirmatio sine sacrilegio iterari non possit. Licet Sacramentum Confirmationis qualibet aetate suscipi queat, et historia teste olim ipsis infantibus recens baptisatis collatum fuerit, 3) tamen a pluribus saeculis laudabilis invaluit usus, ut ad illud admitteretur nemo, qui septimum adminus aetatis annum completum, et rationis usum non habuerit, et saltem fidei rudimenta probe tenuerit. Nostro autem tempore, et in hac Archi-Dioectsi ii dumtaxat ad suscipiendum Sacramentum admittuntur, qui uberiori scientia doctrinae catholicae imbuti sunt, et ea praesertim, quae ad susceptionem Sacramenti validam et licitam spectant, satis intellexerunt, nec non Sacramentis Poenitentiae et Eucharistiae sanctificati sunt, ut nimirum recta cum intentione, debita cum pietate, uberiorique gratiae fructu possint adire ad hoc Sacramentum vivo- rum. Quando adultus ab Episcopo baptizatur, et mox ab eo confirmatur, nihil amplius requiritur a confirmando satis instructo, nisi ut devotionis fervorem ad gratiae augmentum, in Confirmatione obtinendum, renovet. Surdi et muti nunquam sine praevia aliqua instructione , amentes, energumeni tantum in lucidis, quae habent, intervallis, et cum debita praeparatione ad Confirmationem admittendi sunt. Si quis dubitet, num in pueritia Sacramentum hoc susceperit, caveant parochi, ne subito rem dijudicent, sed accurate hinc et illinc momenta haesitationis perpendant, et si adhuc fluctuent animo, rem Ordinariatui exponant, cujus erit prudenter statuere, an sub conditione Confirmatio impertienda sit. Ex Ecclesiae praecepto sicut m Baptismo, sic in Confirmatione Sponsores, seu Patrini adhibendi sunt, qui dexteram manum super dexterum confirmandorum humerum ponant, dum Sacramentum dispensatur. 4) Quoad Patrinos stricte observandum est: 1. ut non plures, sed unus tantum vir sive mulier in Patrinum vel Matrinam adhibeatur; licet enim Tridentina Synodus permittat, ut in Baptismo unus et una adhiberi possint, non tamen id in Confirmatione permisit.s) 2. Ut nec foeminis mares, nec maribus foeminae Patrini officium praestent, sed suo, quisque sexui Patrinus adhibeatur. 3. Ut nisi cogat necessitas, idem non sit, sed diversus Confirmationis Patrinus a Patrino Baptismi. 6) 4. Ut Patrini munere in Confirmatione non fungatur, qui nondum ipse Confirmationis Sacramentum suscepit.7) Unde prono fluit alveo, alienos a sacris catholicis homines ad hocce munus admitti nullatenus posse. Sicubi proinde tales adhiberi vellent, parochorum erit eosdem cum provocatione ad apertam Ecclesiae legem, atque ad obligationes Patrinorum, quibus nonnisi catholici respondere possunt, omnimode arcere. 5. Parentes confirmandorum Patrini eorumdem esse nequeunt, ne spiritualis cognationis impedimento irretiantur. Causam, cur Patrini in Confirmatione adhibeantur, hanc reddit S. Thomas: 8) „Hoc Sacramentum exhibetur homini ad robur pugnae spiritualis. Sicut autem aliquis de novo natus indiget instructione in his, quae pertinent *) *) in decret. Union. §. 2. ■— 2) Pont. 3. quaest. 72, art. 5. — 3) Vide Bened. XIV. de Syn. Dioec. lib. 6. cap. 10. §. 3. — 4) Eit, Rom. de Confirm, et S. Rit. Congr. die 20. Sept. 1749, in Taurin. — 5) Sess. 24. de Reform. Matrim. cap. 2. — 6) Can. In Cathechismo 100. de consecr. dist. 4. —7) Can. in Baptism. 102 de consecr. dist. 4.— 8)L. cit.