Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. X.

principiali confirmes me, et spiritum rectum innoves in visceribus meis, iterumque vota priora admittas, et sic me exinceps vivere concedas, qui pars Domini sum, et Dominum partem meam iterum eligo, talem me exhibeam, ut ipsum possideam Dominum, et a Domino ipse possidear, nec quidquam contra aut extra Dominum cupiam. Eligant itaque sibi alii partes, quibus fruantur, terrenas et temporales, portio mea Dominus est. Bibant alii mortiferas voluptates, pars calicis mei Dominus est: quid enim mihi est in coelo et a Te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum? Quid quippe ultra quaeret, cui omnia suus Conditor sit ? aut quid ei sufficit, cui ipse non sufficit? Te solo igitur contentus, Deus meus et omnia, agnosco iterum coram coelo et terra, quoniam funes mei ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi: quaestus magnus mihi est pietas cum suificientia. Abjicio itaque denuo omnes mundi pompas, superfluas vanitates et insanias falsas; et eligo abjectus esse in Domo tua magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. De hoc multum sollicitus, ut tunicam sanctitatis, quam demisi aut defoedavi, iterum resumam in sanguine tuo dealbatam, nec umquam demittam. Haec sunt Vota, quae aliquando distinxerunt labia nostra; haec sunt sincera cordis nostri desideria, quae supplicamus Tibi esse accepta, et per Spiritum Sanctum tuum in visceribus nostris dignanter innovata, in mundi contemptum, et fidelioris ac constantioris cultus tui testimonia, denuo reiterata; ut ita suscipias me secundum elo­quium tuum, et vivam, et non confundas me ab expectatione mea .......Itaque profiteor q uia Tu: „DOMINUS PARS HAEREDI TA T1S MEAE, ET CALICIS MEI, TU ES, QUI RESTITUES HAEREDI TA TEM MEAM MIHI. AMENT Strigonii, die 12-a Aprilis, 1868. 53 • Sorores tertii Ordinis S. Francisci, quae etiam apud nos non desunt, imo mul­tiplicantur, etiam ibi, ubi illae in congregationes coadunatae vivunt, piosque suos fines prosequuntur, non Superioribus Ordinis, sed locorum Ordinariis subesse, patet e subnexo S. Congregationis Episcoporum et Regularium Decreto: „Cum mense Januario proxime elapso fr. minister provincialis N. huic S. C. Episcoporum et Regularium quaedam proposuerit dubia super jurisdictione quoad Sorores tertii Ordinis S. Francisci, quae in ista dioecesi sub communi regula vivunt, votaque simplicia emittunt; Eadem Sacra Congregatio, mature perpensis dubiis praedictis, ac iis, quae ad rem Amplitudo Tua retulit in literis diei 15. Junii nuper elapsi, haec quae sequuntur tibi significari mandavit, nempe praedictae Sorores subsunt jurisdictioni episcopo pro tempore juxta decretum ab Apostolica Sede per praelaudatam S. C. latum die 15. Julii 1843; nec ulla prorsus jurisdictio, seu directio Sororum Ordini seu supe­rioribus Ordinis S. Francisci competit. Insuper nullius roboris est dispositio, qua sine Apostolicae Sedis venia artno 1858 ab Ordinario praedicto Ordini jurisdictio, seu directio circa memoratas Sorores tributa fuit; ideoque corrigendae erunt earumdem constitutiones, atque ab his expungendum quidquid additum fuit relate ad hujusmodi directionem prae­fato Ordini, seu ejus superioribus tributam. Novum enim esset, pium Sororum Institutum Nr. 1877. Sorores tertii Ordinis S. Francisci, Or­dinario rum jurisdictioni subsunt.

Next

/
Thumbnails
Contents