Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IX.
49 Mox atque laetum nuncium accepi, Augustissimam Imperatricem ac Reginam nostram praegnantem esse, muneris mei esse duxi, publicas preces praescribere, ut Deus et matrem salvam custodire, et auxiliante manu misericordiae suae concedere dignetur, quo proles concepta ad hanc lucem veniat incolumis, et non solum sacrae regenerationi servetur, sed crescat etiam et adolescat in spem Augustorum Parentum, solatiumque populorum, qui Augustissimae regnanti Domui sanctiori a saeculis foedere nectuntur. Preces has paucos post dies exauditum iri eo pientius confidimus, quod iis accesserit Apostolica benedictio, quam Sanctissimus Dominus Noster specialius impertiri dignatus est Augustissimae praegnanti. Edita feliciter caes. regia sobole Augustissima quidem Dynastia novo surculo, novoque eapropter incremento beabitur, nos vero novo praeattacti foederis pignore donabimur. Aequum proinde justumve est, ut Deo pro hoc felicis partus, quem opperimur, beneficio, gratias publicas ac solemnes agamus. Itaque praesentibus dispono, ut in qualibet Archi-Dioecesis Civitate, ac oppido, nec non in parochialibus ruralibus Ecclesiis so- lemne ,,Te Deum“ decantetur. Circa diem agendarum gratiarum nihil ordino, circa quem D. D. Curati in mutua cum politicis ac militaribus Magistratibus cointelligentia statuere velint. Pro directione significo, in Metropoli Regni „Te Deum“ celebrandum fore die, qui partui succedet, nisi subsequens hic dies sit feria 4. 5. 6. vel Sabbatum majoris hebdomadae. His enim diebus quominus dicta solemnitas agi queat, obstant praescriptiones rituales. Quo in casu „Te Deum“ celebrabitur festo Paschatis post missam diei cantatam. Strigonii, die 2-a Aprilis, 1868. Michael Tillmann, Districtus Párkányensis Surr. VADiaconus, et Ecclesiae Muzsla parochus, qui anno proxime praeterlapso die Patrono nominis sui sacra jubilaeum Sacerdotii in laetitia cordis celebravit, hesterna die e repentino apoplexiae ictu obiit. Dum, animam saeculo defuncti fratris solitis precum suffragiis commendo, pro complendo, quod vita comite tenuit, parochiali beneficio concursum, usque finem labentis mensis duraturum, indico. Strigonii, die 2-a Aprilis, 1868. Per translationem Edvardi Vály ad Nagy-Jácz, in vacantiam recidit beneficium parochiale Boriense juris Patronatus Fundi religionarii. Qui ad beneficium hoc promoveri desiderant, supplices suos, ad excelsum regium cultus et publicae institutionis Ministerium directos, usque finem labentis mensis mihi exhibeant. Strigonii, die 2-a Aprilis, 1868. Parochiali beneficio Misérdensi, quod inde a 7. Junii 1867. de jure et facto vacat, de ordinario pastore necdum provideri potuit. Hoc itaque beneficium expressis votis I. Patronatus conformiter denuo concursui, usque finem labentis mensis duraturo, expono. Strigonii, die 2-a Aprilis, 1868. Nr. 1800. Ob felicem Imperatricis ac Reginae partum „Te Deum“ celebrandum. Nr. 1818. Vacans parochiale beneficium Muzsla concursui exponitur. Nr. 1819. Concursus pro beneficio parochiali Bori. Nr. 1823. Pro vacante parochiali beneficio Mísérd concursus publicatur.