Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VII.

43 plurimos Christi fidelium in aeternum perire, et ideo iniquitate hominum id, quod reme­dio datur, aut in venenum mortiferum converti, aut saltem vim omnem amittere, ut nihil prosit. Fideles omni jure a Curatis suis praetendunt, ut quolibet die confiteri volentes exaudiantur. Christus ipse fontem, quem aperuit in hoc tam necessario ad salutem Sacra­mento, uberrimum semper, ac quotidie patere voluit suo sanguine redemptis; illum itaque coarctare, ad certos dies restringere nemini licet. Reprobanda proinde est consuetudo, hinc inde vigens, ut nimirum parochiani omnes compellantur et cogantur Confessionem pa­schalem una die peragere; unde insuper fit, ut magna multitudo confiteutium rectam Sa­cramenti administrationem impediat. Sacerdotes, maxime autem parochi, sunt spirituales medici animarum, quorum proinde est knimarum morbos et languores omni tempore curare; „Sacramenta autem sunt,“ ut observat S. Augustinus,1) „medicinae spirituales morborum.“ Quare requisiti pro administratione alicujus Sacramenti, statim recogitent, est necesse, pe­tentem uti jure suo, et petere ab eo, qui dare tenetur: unde fraudas illum, quoties nulla le­gitima causa intercedente, vel negas, vel differs, sicque justitiae etiam leges labefactas, et tei- psum non levi culpa gravas. Sapientissime praeterea praecitato statuto sive lege dioecesana constitutum est, ut ipsi pastores populi in unum collecti s. Quadragesimae tempore inter pias prices in conspectu populi fidelis ad Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae accedant, triduanis adminus exercitiis huic devotioni praemissis. Experientia didicimus FF. et FF. in Christo dilectissimi, ipsa religiosa corda mundano pulvere in dies sordescere, et ad deteriora continuo vergere, nisi quandoque igne uberioris sacrae meditationis purgentur, et peculiari divinae gratiae influxu ad Deum erigantur. Hinc factum est, ut spiri­tualis vitae magistri Sacerdotibus uno quasi ore consulant, ut ad spiritum mentis suae renovandum spiritualia exercitia obeant. Agite per salutem vestram Vos oro, ut hoc etiam statutum plene observetis. Quod si feceritis, Spiritus S. blande cordibus vestris illa­psus, ita Apocalypsis clementi objurgatione Vos percellet:2) „Habeo adversum te pauca, quod charitatem tuam primam reliquisti: memor esto, unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac.“ Experiemini pia exercitia, sive solitudinem mortem vitiorum, et purgatorium sordidorum, verissime a S. Bernardo appellatam esse,3,) quae peccato mortuos suscipit, et per afflatum Spiritus Sancti Deo reviviscere facit. Concludam cum S. Leone M.4): „Deli­ciae igitur nostrae sint opera pietatis, et nos illis cibis, qui ad aeternitatem nutriunt, im­pleamus, ut sacra paschalis festivitas omnes laetantes, omnes habeat innocentes: per Domi­num nostrum Jesum Christum. Arnen. Datum Strigonii, Dominica I. in Quadragesima 1-a Martii, 1868. % Ad hungarici nominis decus, atque ad Archi-Dioecesis hujus splendorem ac glo­riam pertinere dudum arbitrabar, magni Primatis Hungáriáé et Archi-Episcopi Strigoniensis Petri Cardinalis Pázmány historiam, non ut adusque passim factum est, obiter delibatam, sed haustam e fontibus, atque e professo, ut ajunt, descriptam, litteris consignari, quo tanti viri memoria longe lateque propagaretur, ipsiusque cum stupendae virtutes, tum praeclaris­sima facinora omnibus admirationi essent ac exemplo. Nr. 1399. Communicatio operis „Páz­mány Péter és kora.“ 1) de ver. et fals. relig. e. 16. — 2) i. 5. — 3) de laud. Erem. — 4) serm. 2. de quadrag.

Next

/
Thumbnails
Contents