Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VII.

41 Nr. YII. Statuti 30. Synodi Dioecesanae, 1859. celebratae, observantiam ut Vobis FF. et FF. in Christo dilectissimi commendem impensius, et muneris, quo fungor, et temporis, quod labitur, ratio requirit; muneris quidem, quod eo totum dirigitur, ut Vos, Vestraeque curae crediti fideles ,,uon corruptibilibus auro vel argento, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi redempti, reportetis finem fidei Vestrae, salutem animarum.“l)„ Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum pa­tiatur?“2) Temporis vero; quia nuper ingressi sumus dies illos, qui S. Leone M. teste3) „omnem observantiam nostram ita deposcunt, nemo ut sit de Vobis, qui se ad opus bonum non gaudeät incitari,“ Alioquin, asserente eodem S. Patre „ibi incideretis in deficiendi pe­riculum, ubi proficiendi deposuissetis appetitum.“ Vult S. Mater Ecclesia, ut hoc imprimis tempore „aspiciamus in Auctorem fidei et consummatorem Christum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, ut recogitemus Eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem: ut ne defatigemur, animis nostris deficientes, sed potius remissas manus et soluta genua erigamus“4) communicantes Christi passionibus, qui peccata nostra ipse pertulit in .corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, justitiae vivamus, conversi nunc ad Pastorem et Episcopum animarum nostrarum.5) Non communicat autem Christi passionibus, nisi, qui desiit a peccatis, ut jam non in de­sideriis hominum, sed in voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat, temporis.“6) Hinc est, quod de filiorum suorum salute materne sollicita S. Catholica Ecclesia non tantum hoc velit, ut tempus s. Quadragesimae in contemplatione summi illius beneficii transigamus, quod nobis in ara crucis Dominus Noster Jesus Christus, idem et Sacerdos et Sacrificium conferre dignatus est, sed insuper sedulo facere jussit omnia, quo fideles tanti beneficii fructum etiam consequi possint, quem quia adipisci non licet nisi iis, qui peccata sua, cruciatuum Christi causas, in amaritudine animae suae recogitant, qui porro detestati ea, odium eorum concipiunt, ac justo propter ea dolore affecti, illa Dei ministro sacerdoti confitentur, et divinae justitiae quantum in se satisfacere parati sunt, praecipit Ec­clesia,7) ut omnes utriusque sexus fideles, postquam ad annos discretionis pervenerint, peccata sua saltem semel in anno confiteantur, et adminus in Paschate Sacramentum Eucharistiae sumant. Hoc Ecclesiae praeceptum de annua Confessione et paschali Com­munione identidem serio ex ambone fideli populo inculcent DD. Curati, ne quisquam aut ignorantiae coecitate velamen excusationis assumat, aut saluti suae incurius illud ic­circo negligat, quod sibi inculcatum haud fuerit. Nec sufficit solum annunciare hoc prae­ceptum populo, sed etiam excitandus est ad illud implendum seu ad agendam poeni­tentiam, ingeminando verba Salvatoris „nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter pe­ribitis,“8) proponendo, quam sit necessarium his recte diebus ad Poenitentiae Sacramentum digne accedere „ut expurgato veteri fermento nequitiae, agere possint festum diem in 1) 1. Petr. 1. 9. 18. 19. — 2) Matth. 16. 26. — 3) Serm. de quadr. 2. — 4) ad Hebr. 12. 2. 3.12. — 5) 1. Petr. 2. 24. 25. — 6) ibidem 4. 1. 2. — 7) Can. Omnis utriusque sexus 12 de poenit. et remiss. — 8) Luc. 13. 3. Nr. 1353. Praeceptum annuae Con­fessionis et pa­schalis Com­munionis fideli populo incul­candum, — et de triduanis spiritualibus exercitiis s. Quadragesi­mae tempore peragendis.

Next

/
Thumbnails
Contents