Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. III.

21 obstricti. Optime etiam noscitis, a Vobis executioni esse mandanda illa dumtaxat, quae in predicta Pii VII. Conventione sunt constituta. Quocirca, veluti jam Gallico Imperiali Gu­bernio declarandum curavimus, in istis Sabaudiae et Nicaeae provinciis eidem Gubernio nunc subjectis nullum unquam locum habere poterunt nec Articuli organici, contra quos haec Apostolica Sedes constanter reclamare et protestari haud omisit, nec lex de civili matrimonio, nec alia quaevis dispositio, quae catholicae Ecclesiae doctrinae, ejusque juribus quovis modo adversetur. Dum vero ea fiducia nitimur fore, ut ipsum Imperiale Gubernium in istis provinciis sibi subjectis ea exequens, quae in memorata Pii VII. conventione sunt sancita , nihil unquam velit, quod catholicae Ecclesiae doctrinae, ejusque juribus re- fragetur, plane non dubitamus quin vos , Venerabiles Fratres, pro eximia vestra religio­ne, virtute, et episcopali zelo ipsius Ecclesiae doctrinam et jura sedulo, prudenter, strenue constanterque tueri ac defendere contendatis. Quod vero attinet ad istarum archiepiscopalis, et episcopalium sedium, atque istius cleri rationes, sciatis velimus, ipsum serenissimum Imperatorem asseverasse, se non solum ejusdem sedibus, et clero congruam dotem esse attributurum, verum etiam asserturum Ecclesiae suum plenum liberumque jus, quo etiam in Gallia pollet, retinendi, acquirendi et administrandi sua temporalia bona et possessiones. Jam vero summopere optamus, ut hoc, futurisque temporibus omnes cognoscant, Nos nulla prorsus politica civilique ratione adductos, sed ex more institutoque hujus Apostolicae Sedis spectantes Ecclesiae causam, ac spiritualem istorum fidelium utilitatem, rerumque sacrarum istic procurationem constituisse, ut praedicta Pii VII. Conventio in istis Sabaudiae et Nicae­ae provinciis servetur omnemque vim habeat. Itaque illustribus praedecessorum Nostro­rum vestigiis, ac praesertim recolendae memoriae Gregorii XVI. constitutioni nonis augusti anno millesimo octingentesimo trigesimo primo editae plane inhaerentes, ea omnia, quae in eadem constitutione sunt declarata et constituta, Nos pariter declaramus, constituimus, ac integra et inviolata esse volumus et decernimus. Atque hujus constitutionis exemplar vobis mittendum esse duximus, Venerabiles Fratres, quo facilius ante oculos habere possitis, quae in eadem constitutione sunt enunciata et sancita. Denique nihil Nobis gratius, quam hac etiam uti occasione, ut denuo testari et confirmare possimus praecipuam, qua vos, Venera­biles Fratres, prosequimur, benevolentiam. Cujus quoque certissimum pignus esse volumus apostolicam benedictionem, quam toto cordis affectu Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cun. ctisque clericis laicisque fidelibus, cujusque vestrum vigilantiae commissis peramanter im­pertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 31-a Decembris Anno 1860. Pontificatus Nostri Anno decimoquinto-“ Strigonii, die 24-a Januarii, 1868. Decretum S. Congregationis de propaganda fide, ad Episcopos eatenus dimissum est sequentis tenoris; 1 „Decretum. Relatum est Apostolicae Sedi abusum hunc non raro contigisse, ut videlicet Itali, qui in exteras dioeceses proficiscuntur, atque in iis peregre versantur, dispen­sationes obtineant super impedimento mixtae religionis. Ne unquam igitur ejusmodi factum instauretur in posterum, Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. IX. de consilio Eminentis- simorum Patrum Generalium Inquisitorum censuit in Domino praecipiendum, ut omnes et singuli Episcopi, qui facultate instructi sunt dispensandi super dicto impedimento certiores Nr. 676. Italis, qui in exterisDioece- sibus versan­tur, dispensa­tio in vetito mixtae religio­nis non conce­denda.

Next

/
Thumbnails
Contents