Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. III.

19 Nr. III. Sub 25-a Octobris 1867. Nr. 1241. communicavi Vobiscum litteras, quarum ope Societatis S. Stephani filialem pietatem, homagialiaque obsequia SSmo Domino Nostro deferebam. Aequum est, ut quod in sequelam hujus contestationis ad me dimissum est Breve Apostolicum, aeque ad notitiam Vestram perferatur, est vero tenor illius sequens. „Venerabili Fratri Joanni Archi-Episcopo Strigoniensi Strigonium. Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Tuae ad Nos obser- vantissimae pervenerunt Litterae, quibus significas, in generali conventu Societatis S. Ste­phani VI. Iduum proximi mensis Octobris a pluribus Venerabilibus Fratribus Sacrorum Hungáriáé Antistitibus, et aLaicis fidelibus Festini habito initum fuisse consilium edendi, ac diffundendi optimos libros, qui salutari doctrina conscripti valeant in hac potissimum tanta temporum iniquitate, tantaque contra divinam nostram religionem insectatione, et rei ca­tholicae causam tueri, ac tot nefarias adversariorum insidias detegere, et perniciosissimos eorum errores refellere, et profligare. Denuntias etiam, Venerabilis Frater, commemoratae Societatis Sodales singulari Nos, et hanc Petri cathedram pietate et observantia prose­qui, illosque una Tecum vehementer dolere gravissimas Nostras angustias, et acerbitates a teterrimis Dei, hominumque hostibus magis in dies excitatas. Quocirca iidem Sodales una Tecum non cessant ferventissimas Deo adhibere preces, ut Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus ubique, et in infelicissima praesertim Italia miserandum in modum premi­tur, calamitatibus eripiat, et infirmitatem Nostram tot angustiis et angoribus afflictam omnipotenti sua virtute adjuvet, roboret, defendat, et omnes Ecclesiae, et apostolicae hujus Sedis inimicos humiliet, disperdat, illosque de impietatis barathro ad rectum justi­tiae, salutisque tramitem reducat. Quae omnia non mediocri certe solatio, et consolationi Nobis fuerunt, et gratissimum Nobis accidit consilium in commemorato conventu susce­ptum optimos vulgandi, ac disseminandi libros. Qua de re Tibi aliisque omnibus, qui eidem conventui interfuerunt, vehementer gratulamur, meritasque tribuimus laudes. Deni­que hanc etiam occasionem libentissime amplectimur, ut iterum testemur et confirmemus praecipuam Nostram in Te benevolentiam. Cujus quoque pignus sit Apostolica Benedictio , quam toto cordis affectu Tibi ipsi, Venerabilis Frater, et gregi Tuae vigilantiae concre­dito, cunctisque praedictae S. Stephani Societatis Sodalibus peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 14. Novembris Anno 1867. Pontificatus Nostri Anno Vicesimo secundo. Pius PP. IX.“ Strigonii, die 24-a Januarii, 1868. Postquam Napoleo primus contritis ferreo pede populis, et arrepto populari jure, quod natio Gallica per revolutionem sibi asseruisse gloriabatur, summa rerum poti­tus fuisset, continuo nihil habuit antiquius, quam religionem restaurare, et Ecclesiam Ca­tholicam catholicis Gallis restituere. Sciebat enim procul dubio heroica virtute haud minus, quam sapientia et gubernandi arte praestans primus eotum Reipublicae Gallicanae consul jam Platonem edixisse: ‘) „Prima in omni republica bene constituta, cura esto de vera religi­Nr. 576. Rescriptum Apostolicum de benigne su- sceptoSocieta- tis S. Stephani homagio. Nr. 675. Coneordatum Gallicum dd Sabaudiae Du­catum etNicae- ensem Comita­tum extensum. *) De Leg. II.

Next

/
Thumbnails
Contents