Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXVI.
121 XXVI. Inde jam a semialtero anno vacans, patronatui fundi religionis obnoxium paro- chiale beneficium in Suránka praesentibus concursui, usque 20-atn mensis Januarii anui 1869-i duraturo exponitur. Strigonii, die 28. Decembris, 1868. Nr. 5244. Parochia Suránka concursui exponitur. Die 14-a curr. susceptis moribundorum sacramentis obiit in Domino Andreas Zajácz Dioecesis Jaurinensis presbyter, et beneficii parochialis Turolukaensis administrator anno aetatis 70-o, sacerdotii autem 37-o; cujus animam suffragiis Vestris commendo, pro vacante vero parochiali beneficio concursum usque 20-am mensis Januarii a. f. duraturum publico. Strigonii, die 23. Decembris, 1868. Nr. 5245. Concursus pro parochia vacante Turo- luka. luka. Joannes Majtán, parochus Nemcsényensis diem 16-arn curr. post suscepta mori' bundorum sacramenta supremam habuit. Vixit annos 57. in sacerdotio vero 33. Oremus, et piis sacrificii immaculati oblationibus placemus Dominum, ut sit illi misericors judex. —] Pro vacante, quod dum viveret, tenuit parochiali beneficio, concursum hisce indico, hujus- que terminum in diem 20-am mensis Januarii a. f. defigo. Strigonii, die 23. Decembris, 1868. Nr. 5246. Obitus Joan- nis Majtán, et concursus pro parochiali beneficio Nem- csény. Die 17-a mensis currentis post pie suscepta moribundorum sacramenta e morbo gangraenae hepatis supremum diem obiit Greorgius Bucsek oppidi Bajna parochus. Vixit annos 33. cujus animam solitis ad aram suffragiis commendo. — Per decessum hunc vacat beneficium parochiale Bajnaense ad patronatum Francisci Xav. Com. Erdődy de Monyorókerék pertinens, pro quo concursum praesentibus indico, termino competendi in diem 20-am mensis Januarii a. f. defixo. Strigonii, die 20-a Decembris, 1868. Nr. 5247. Obitus Georgii Bucsek, et concursus pro beneficio Baj- naensi. Pro hac statione hisce concursus in diem 19-am Januarii 1869. defigitur. Emolumenta: 3. jug. agror. per fideles culti vari solitorum; tit. lecticalis 25. m. siliginis et ab omni colono 17 ab inquilino 5 xr.; titulo didactri et lignationis incirca 26 fl. v. a.; tit. lotionis supell. Ecclesiae 6 fl.; a possessione 2. org. ligni focalis; stola efficit incirca 15 fl.; habitatio 1. cub. cum appertinentiis; fundus intravillanus horti instar deserviens % jug. efficit. Nr. 619. sehol. Statio docentis in Ipoly- Keszi vacat.