Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXV.
117 XX V. Nr. 5139. pintér diversa insidiarum genera, quibus vaferrimi Ecclesiae, liumanaeque societatis inimici populos seducere adnituntur, illud certe in praecipuis est, quod nefariis suis consiliis jam diu paratum in novae artis librariae pravo usu invenerunt. Itaque in eo toti sunt, ut impios libellos, et ephemerides ac pagellas mendacii, calumniarum, ac seductionis plenas edere in vulgus ac multiplicare quotidie non intermittant.“ Quibus verbis Sanctissimus Dominus Noster innuere simul voluit, quaenam mala ex effreni preli licentia, hujusque foetibus, impiis nimirum libris ac volantibus pagellis, quarum numerus nostris diebus legio est, cum in Ecclesiam tum in ipsam Civitatem copiose dimanent, quae quidem mala quo graviora esse experinlur, eo magis ad nostras pertinet partes, nihil non agere, quo venenum e malis libris, atque volantibus foliis promanans a fideli populo arceatur. Dum pro incumbente Vobis obligatione pastorali, hac etiam in parte, quantum in Vobis est, praestatis, simul fidelibus Vestris persvadere conemini, ut in vicem pagellarum doctrinas religioni et bonis moribus inimicas diffundentium, aut sacerrima Ecclesiae instituta insectantium, in quas aes profundere, res est proditioni causae Dei proxima, spiritu catholico redactas utiles et in salutarem instructionem deservientes pagellas sibi procurare satagant. Quia vero „validiora sunt exempla, quam verba,“ oportet, ut Vos ipsi hoc etiam respectu bono fidelibus Vestris praeluceatis exemplo, seu quod idem est, in selectu etiam pagellarum, quarum lectione mentem nutritis, non derelinquatis Dominum, fontem aquae vivae, ejusque sanctam Ecclesiam, columnam ac firmamentum veritatis, fodientes Vobis cisternas, cisternas , quae continere non valent aquas. Jer. 2. 13. et 2. Tim. 3. 15. E serie autem pagellarum sive ephemeridum politicarum, quae futuro anno in vulgus edi intenduntur, Ven. Clero, et per illum fideli etiam hujusmodi pagellas legenti populo praesentibus impense commendo illas, quibus titulus erit: „Magyar állam,“ qua- rumve annunciatio sive programma sub j. adjacet, ex quo liquet, dictas pagellas edendas esse, in sequelam coalitionis duarum catholico spiritu adusque etiam redactarum ephemeridum „Hírnök“, et „Idők tanúja." Ambae ephemerides luculentissimis indiciis comprobaverunt, cum quod Ecclesiae jura propugnare ac vindicare norint ac velint, tum quod principia politica profiteantur sana, saluti Regis ac prosperitati Regni proficua, verbo, quod non destruere, sed aedificare, non demoliri, sed conservare, non dissidia serere, sed almam inter cives Regni pacem tueri ac conservare cupiant. Quis ignorat, multorum in Hungária tam Sacerdotum, quam saecularium virorum vota ante paucos annos eo tetendisse, ut Catholici in Hungária in prolixis politicis pagellis non destituerentur organo, simili illis ephemeridibus, quae in Germania, Gallia ac Italia a catholicis viris cum magno rei catholicae emolumento vulgantur. Ni omnia fallant, his votis per praedicta, a Colomanno L. B. Jósika redigenda folia respondebitur. Pagellae „Magyarállam,“— „Pest-Ofner Blätter für das christliche Volk,“— item „Cyrill a Me- thod“commen- dantur.