Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
113 XXIY. Sequentia S. Rituum Congregationis Decreta pro directive notitiae statu communicantur : 1. De campanis fusis e chalybe. „Ab expositis huic sanctae Sedi apostolicae a Rmo Domino Petro Josepho Blum episcopo Limburgensi apparet in illa etiam dioecesi ad usum ecclesiarum passim comparari campanas fusas ex chalybe, nimirum ex puro ferro, quod per fusionem et alias machinationes majorem duritiem et rigiditatem accipit. Quum autem episcopus orator haud certe sciat, num chalybs istiusmodi sit materia satis apta benedictioni, seu an aliquid obstet, quominus campanae ex chalybe fusae benedici possint juxta ritum in Pontificali romano praescriptum, ab eadem sancta Sede opportunam declarationem supplicibus votis imploravit. Sacra porro Rituum Congregatio in ordinariis comitiis ad Vaticanum hodierna die coadnnata, referente subscripto secretario, omnibus mature et accurate perpensis, ac exquisito etiam voto alterius ex apostolicarum caeremoniarum magistris, respondendum censuit: Nihil obstare. Die 6. Februarii 1858.“ 2. De processione in festo S. Marci et feriis Rogationum. „Vicarius generalis Rmi episcopi Briocen. a S. R. C. sequentium dubiorum solutionem humillime postulavit: Dubium I. An processio in festo S. Marci et in feriis rogationum de praecepto fieri debeat intra ecclesiam, quoties temporis inclementia ab ecclesia egredi non patiatur? Dubium II. Quum juxta decretum diei 12. Martii 1836. in Tridentina ad dubium 10., celebranda sit missa rogationum, quando processio fit, hinc quaeritur: 1. An die XXV. Aprilis occurente in dominica in ecclesiis, ubi unicus est sacerdos missa cum cantu rogationum valeat etiam pro adimplendo onere missae parochialis ? et quatenus affirmative, quaeritur : 2. An in ejusmodi missa omitti debeant „Gloria“ et „Credo“ ? 3. An haec missa decantari debeat tono feriali ? Dubium III. In ecclesiis, in quibus plures sunt sacerdotes, debet ne haec missa rogationum omnino celebrari cum cantu; an sufficiat hanc missam celebrare absque cantu expleta processione? Sacra porro Rituum Congregatio ad Vaticanum hodierna die coadunata rescribendum censuit. Ad I. Si ecclesia capax est, congruentius esse rubricis, si intra ejus ambitum processio in casu fiat. Ad II. Juxta alias decreta affirmative in omnibus. Ad III. Congruentius esse rubricis ut cantetur, non tamen stricte praecipi, nisi agatur de ecclesiis, ubi missa conventualis quotidie cantanda est. Die 14. Augusti 1858.“ 3. De paramentis sericeis flavi coloris non adhibendis. „Quum Rmus Dnus Joachim Antonielli episcopus Fesulanus, ad amovendam quamcunque ulteriorem commissi sibi cleri anxietatem quoad usum sacrorum paramento- rum coloris flavi, a S. R. Congregatione declarari petierit; utrum sacra paramenta serica Nr. 4886. Varia S. Rituum Congregationis Decreta.