Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIII.

110 sertim ratione relate ad opportunitatem.“ Typis traditis communicatisque hisce sententiis tum Rmi. Assessoris tum alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris specialiter deputati, Sacrorum Kituum Congregatio in Ordinario Coetu hodierna die ad Vaticanum coadunata est: ubi Emus et Rmus D. Cardinalis Nicolaus Clarelli Paracciani loco et vice Emi et Rmi Cardinalis Constantini Patrizi Praefecti absentis idem proposuit Dubium, et Emi ac Rmi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi re mature accurateque perpensa etiam quoad opportunitatem responderunt: Affirmative, seu posse in Missis defunctorum cum pa- ramentis nigris, Sacram Communionem fidelibus ministrari, etiam ex particulis prae- consecratis, extrahendo pyxidem a tabernaculo. Posse item in paramentis nigris, mini­strari Communionem immediate post Missam defunctorum ; data autem rationabili cau­sa immediate quoque ante eauidem Missam; in utroque tamen casu omittendam esse benedictionem. Missas vero defunctorum celebrandas esse omnino in paramentis nigris; adeo ut violacea adhiberi nequeant, nisi in casu, quo die 2. Novembris San­ctissimae Eucharistiae Sacramentum publicae fidelium adorationi sit expositum pro so- lemni Oratione Quadraginta Horarum, prout cautum est in Decreto Sacrae hujus Con­gregationis die 16. Septembris, anni 1801. Et ita decreverunt, ac ubique locorum, si Sanctissimo Domino Nostro placuerit, servari mandarunt die 27. Junii 1868. Facta autem per me Secretarium Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae IX. relatione, Sanctitas Sua Decretum Sacrae Congregationis approbavit et confirmavit die 28. Julii anni ejusdem. C. Episcopus Portuen. et S. Rufinae Card. Patrizi S. R. C. Praefectus. Dominicus Bartolini S. R. C. Secretarius. Loco f Sigilli.“ Budae, die 26. Octobris, 1868. Nr. 4426. Consursus pro parochia va­cante Vistuk. Die 18-a curr. susceptis moribundorum Sacramentis obiit in Domino Joan­nes Sen. Majer, Parochus Vistukensis, anno aetatis 82, sacerdotii autem 54. cujus ani­mam, quo illa in pacis ac lucis regione constituatur, solitis ad aram suffragiis commen­do, pro vacante vero parochiali beneficio Vistukensi concursum, usque finem mensis Novembris k. a. duraturum publico. Budae, die 26-a Octobris, 1868. Nr. 4427. Docentibus scholarum ele­mentarium, si - ve ludi magi­stris ex aerario publico sub­sidia proemii instar adsi- gnantur. Exiimus D. Cultus et publicae institutionis Minister rem popularis educati­onis et institutionis in scholis elementaribus promoturus certam pecuniae summam ex aerario publico dependendam legislationi proposuit, ab eademque resolutam impetravit. Dependendae scopo hoc pecuniae partem idem D. Minister inter illos ludimagistros sive scholarum elementarium docentes sine discrimine religionis distribuere vult, qui zelo of­ficii, dexteritate in docendo imprimis excellunt, et insuper cum gravibus vitae susten­tandae curis colluctantur. In sequelam hujus, quemadmodum e subnexis liquet litteris, provocor, ut r. Cultus et institutionis publicae Ministerio significem nomina illorum Ar- chi-Dioecesis meae docentum sive ludimagistrorum, qui spectata, quam in docendo te­stati sunt, diligentia et dexteritate meritissimi, simul vero subsidii pecuniarii maxime in-

Next

/
Thumbnails
Contents