Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXI.
102 dilectionis antiquae legibus renovatis, et Patrum pace, coelesti illo ac salutari Christi dono quod tempore exaruit, ad vigorem iterum revocata *) post longam moeroris nebulam et dissidii diuturni atram ingratamque caliginem serenum omnibus unionis optatae jubar illucescat. 2) Atque hic sit jucundissimus benedictionis fructus, quo Christus Jesus nostrum omnium Dominus et Redemptor immaculatam ac dilectissimam Sponsam suam catholicam Ecclesiam consoletur, ejusque temperet et abstergat lacrymas in hac asperitate temporum, ut, omni divisione penitus sublata, voces antea discrepantes perfecta spiritus unanimitate collaudent Deum, qui non vult schismata esse in nobis, sed ut idem omnes dicamus et sentiamus Apostoli voce praecepit; immortalesque misericordiarum Patri semper agantur gratiae ab omnibus Sanctis suis, ac praesertim a gloriosissimis illis Ecclesiarum Orientalium antiquis Patribus et Doctoribus, cum de coelo prospiciant instauratam ac redintegratam cum hac Apostolica Sede catholicae veritatis et unitatis centro conjunctionem, quam ipsi in terris viventes omnibus studiis atque indefessis laboribus fovere et magis in dies, promovere tum doctrina tum exemplo curarunt, diffusa in eorum cordibus per Spiritum Sanctum caritate Illius, qui medium maceriae parietem solvit, ac per Sanguinem suum omnia conciliavit et pacavit, qui signum discipulorum suorum in unitate esse voluit, et cujus Oratio ad Patrem porrecta est: Rogo ut omnes unum sint, sicut et Nos unum sumus. Datum Romae apud S. Petrum, die 8. Septembris, Anno 1868. Pontificatus Nostri Anno Vicesimotertio.“ Budae, die 2. Octobris, 1868. Nr. 4239: Decretum S. Congregat. Episcoporum et Regularium religiosos in Austria ordines concernens. Decretum Peculiaribus adductus rationibus, auditaque sententia S. R. E. Cardinalium S. Congregationis super Statu Regularium, Sanctissimus D. N. Pius Papa IX. quoad Regulares Virorum familias cujuscumque Ordinis, Congregationis et Instituti votorum solemnium in ditione Sacrae Caesareae Apostolicae Majestatis existentes ex Apostolicae Auctoritatis plenitudine haec, quae sequuntur, statuit, constituit, atque decernit. Peracta probatione et Novitiatu ad praescriptum Sacri Concilii Tridentini, Constitutionum Apostolicarum, et Statutorum Ordinis a Sancta Sede approbatorum, Novitii vota simplicia emittant, postquam expleverint aetatem annorum sexdecim ab eodem Tri- dentino Concilio statutam, vel aliam majorem, quae forsan a statutis Ordinis a S. Sede approbatis requiratur; et quoad laicos et conversos postquam ad eam pervenerint aetatem, quae in Constitutione Clementis VIII. incipien. „In supremo“ praefinita est. Professi post triennium a die, quo vota simplicia emiserint computandum, si digni reperiantur, ad professionem votorum solemnium admittantur, nisi fortasse pro aliquibus locis, uti nonnullis Institutis indultum est, professio votorum simplicium ad longius tempus concessa fuerit. Poterunt vero Superiores, elapso triennio, professionem votorum solemnium differre, non tamen ultra aetatem annorum vigintiquinque expletorum. Decreta Sacrae Congregationis super statu Regularium incipien. „Romani Pon- 1 1) Epist.LXX. al CCXX. S. Basilii Magni ad S. Damasum Papam. — 2) Defin. S. OEcum. Synodi Plorent, in Bnlla Eugenii IV. Laetentur Coeli.