Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XX.

97 praedicto beneficio saecularem presbyterum praesentandi omni occasione, qua novus Ad­ministrator constituendus fuit, reclamavit, quod praedecessores mei Archi-Episcopi agno­scere non dubitaverunt. Haec prae oculis habendo, postquam porro ex iisdem Actis com- perissem, Administratorem ex Ordine religioso nonnisi post longas cum patrono, prae­dicto suo juri, per Ordinariatum quoque agnito, inhaerente, fotas pertractationes obti­neri potuisse, P. Ministrum Provincialem Ordinis S. Francisci Provinciae Capistranae provocavi, ut in imminente conventu, sive Capitulo definitorio quaestionem hanc discu­teret, an non expediat, ut Provincia administrationi S. Ordini non incorporati, ac pro­inde non regularis, sed saecularis beneficii, quod itaque juxta regulam juris saeculari sa­cerdoti conferendum est, nuncium mitteret? Sub 9-a Augusti hujus anni significavit mihi P. Minister Provincialis, in definitorio provinciali conclusum fuisse „Provinciam individua sua a beneficio ceteroquin saeculari, nec nisi historicae memoriae sanctificatione suo re­vocare“. Quae cum ita sint, saepe memorata vacans parochia Budensis ad S. Catharinam concursui, usque 20-am futuri mensis Octobris duraturo exponitur. Strigonii, die 21-a Septembris, 1868. Neomystae pro Cooperatoribus missi: Franciscus Fehér ad Mocs. Michael Ikrényi Comaromium. Josephus Vanke ad Nagymaros. Gedeon Dömötör ad Nagymagyar. Emericus Adamovich ad Szemere. Andreas Novák ad Nagy-Olved. Alexius Minczér ad Vág-Szerdahely. Josephus Jekkel ad Duna-Szerdahely. Leopoldus Morvay ad Dunaszentpál. Antonius Rácz ad Laksárujfalu. Carolus Hottovinszky ad Vajka. Antonius Brühl ad Majthény. Stephanus Roszival Stomffam. Joannes Tasky ad Garamujfalu. Carolus Viszolajszky ad Nádas. Gabriel Toller Miavam. Josephus Lipták ad Uj városka. Alexander Petticher ad Pudmericz. Augustinus Brücker ad Udvarnok. Paulus Blahó ad S. Andreám. Thomas Pollák ad Szenograd. Michael Krizsán ad Tótmegyer. Nr. 3941. Cooperatores novi, et aliae in statu per­sonali Cleri Archi-Dioece- sani factae mutationes. Cooperatores in pari qualitate translati: Joannes Nyizsnyánszky ex Sellye ad Nemcsény. Augustinus Arányi ex Kemencze ad Buda-Ujlak. Vendelinus Horváth ex Mocs ad Kemencze.

Next

/
Thumbnails
Contents