Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XX.
95 A m A m á Positivis ecclesiasticis ordinibus, signanter Constitutioni B nedicti XIV. „Etsi minime“ innititur mos, apud nos sed et alibi in Ecclesia catholica vigens, quolibet die Domini ac festo post sermonem sacrum eliciendi cum fideli populo actus theologicarum virtutum, fidei, spei et caritatis; fidei quidem, dicente S. Joanne Chrysostomo <): „Retineamus Sancti Spiritus ignem, ne circa fidem naufragium faciamus: fides enim opus habet auxilio Spiritus, ac perseverantia, ut inconcussa permaneat“ ; spei autem et caritatis, quia ut S. Augustinus inquit2): „Deus colitur non fide tantum, sed fide, spe et caritate.“ „Ex fide namque caritas, ex caritate spes, et rursus in se sancto quodam circuitu refunduntur“ 3). Ad saepe concipiendos harum virtutum actus ex peculiari divino praecepto compellimur, et contrariam doctrinam damnaverunt Alexander VII. et Innocentius XI. Itaque super gregem Domini constitutorum Pastorum, aliorumque quomodolibet curam animarum gerentium Sacerdotum est, cum fideli populo actus praedictarum virtutum omni die festo ac dominico elicere, iliumque simul docere, quomodo salutares actus, seu aeternae Veritatis in cognoscendo, et dicendo infallibilitas, in promissis potentia, ac fidelitas, et demum summae Bonitatis divinae super omnia dilectio; in his enim summa virtutum theologicarum consistit, eliciendi sint. Nec reticebunt obligationem, qua tenemur nobilissimarum harum virtutum actus eliciendi; quod videlicet quilibet homo, utprimum usum rationis assequitur , per decursum vitae crebrius, imprimis pro consequenda per susceptionem Sacramentorum justificatione, vincendis tentationibus, in mortis denique periculo ad Deum per verum amorem se convertere, propositis sibi divinitus revelatis veritatibus fide divina firmum assensum praebere, et per spem ad supernam beatitudinem se erigere obligetur. Nemo itaque DD. Curatorum a pio, vimque praecepti habente more cum populo recitandi et eliciendi praelaudatos actus recedere ausit, sed curent potius, ne frigida et jejuna sit verborum pronunciatio, sed singuli, cordis affectu in ea, quae pronunciant, ita ferantur, ut ex animo credant, sperent, ament, quod se credere, sperare et amare verbis profitentur. Atque ut singuli libentius in iisdem actibus immorentur, edoceant fidelem populum, a Summis Pontificibus indulgentias pie concessas fuisse iis, qui expressos hosce virtutum actus concipiunt, eorum formulas devote recitant. Scopo hoc apponere placuit S. Congregationis Indulgentiarum huc spectans decretum, cujus sequens est tenor : „Animadvertens SS. D. N. Benedictus XIV. quam utiles, quin imo necessarii sint ad aeternam salutem theologicarum virtutum actus, Fidei videlicet, Spei et Charitatis , ut omnes utriusque sexus Christifideles ad illorum exercitium excitaret, audito voto S. Congregationis, Indulgentiis sacrisque Reliquiis praepositae, indulgentias pro iisdem actibus a sa: me: Benedicti XIII. die 15. Januarii anni 1728. concessas benigne confirmavit; plenariam nimirum cum facultate eam fidelium defunctorum animabus applicandi, semel in mense lucrandam ab iis, qui quotidie per mensem praefatos actus pie, devote, et ex corde peregerint, die nempe ab uno quoque eligenda, in qua vere poenitentes, confessi, et S. Communionis refecti, pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione, ut decet oraverint; nec non aliam similiter plenariam in Nr. 3928. Actus theologicarum virtutum cum populo quolibet festo et dominico die eliciendi. *) Homil. 1. in verba Apóst, „habentes eundem spiritum fidei“. — 2) Euch. c. 2. — 3) S. Ambros, in Luc.libr. 8.