Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XV.

85 Nr. XV. Quod fideles festis Ssmi Nominis Jesu et Nominis Deiparae Virginis indul­gentias plenarias lucrari possint, si velint, piae largitati Innocentii XIII. Pontificis Maximi tribuendum est. Siquidem autem Pontifex hic indulgentias praedictis festivitati­bus lucrifaciendas, inter alias conditiones , auditioni Missae solenmis alligaverit, quae­situm fuit, an ii, qui privatam tantum Missam festis Ssimi Nominis Jesu et Mariae audierint, indulgentiae reddantur participes. Porro Innocentius XIII. indulgentias re­strinxit ad solos dies Nominis Jesu et Mariae. Cum autem Pius Papa VII. vi rescri­pti ddto 21. Maji, 1810. Savonae editi, indulgentiam ad octavam Ssimi Nominis Jesu extenderit, dubium enatum est, an hoc idem de octava etiam festi Ssmi Nominis B. M. V. valeat? Utrique dubio finis imponitur per subsequens Breve Apostolicum, quod iccirco heic per extensum communicatur. Pius PP. IX. Ad perpetuam rei memoriam. Exponendum nuper Nobis curavit Venerabilis Frater, hodiernus Archi-Episcopus Viennensis, a s. m. Innocentio XIII. Praedecessore Nostro, indulgentias plenarias, quae ab omnibus utriusque sexus Cbristifidelibus exi- stentibus in statibus haereditariis Augustissimae Domus Austriacae in duabus Festivi­tatibus Sanctissimi Nominis Jesu et Sanctissimi Nominis Mariae lucrifieri possent, fuisse in perpetuum concessas. Praeter caetera ad eas consequendas conditio fidelibus adjecta fuit, ut Missae solemni in aliqua ex Ecclesiis eorumdem statuum devote adessent. Deinde quoad Festivitatem Sanctissimi Nominis Jesu ex venia s. m. Pii VII. Praede­cessoris Nostri, fideles memorati, vel in Festivitatis ipso die, vel in uno ex septem die­bus continuis subsequentibus servatis praefatis conditionibus plenariam indulgentiam consequi possunt. Porro post hanc postremam concessionem factum est, ut fideles bona fide putaverint, vel in praesens putent, idem spatium octo dierum pro Festivitate San­ctissimi Nominis Mariae ad lucrifaciendam indulgentiam plenariam sibi etiam fuisse concessam. Jam vero ut in re tanti momenti spirituali fidelium bono undequaque con­sultum sit, atque iidem fideles, attentis peculiaribus, in quibus versantur circumstantiis, facilius coelestium munerum thesauris frui possint, praefatus Venerabilis Frater enixas preces Nobis admovendas curavit, ut in praemissis de Benignitate Apostolica provi­dere dignaremur. Nos ad augendam fidelium religionem et animarum salutem coele­stibus Ecclesiae thesauris pia charitate intenti, piisque hujusmodi precibus obsecundare volentes, ut infra indulgendum censuimus. Quare de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli Apostolorum auctoritate confisi, omnibus et singulis utrius­que sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, qui in Festivitatibus Sanctissimi Nominis Jesu et Sanctissimi Nominis Mariae, vel in uno ex septem diebus continuis immediate respective subsequentibus, cujnsque fidelium arbitrio re­spective sibi eligendo, singulis annis in aliqua ex Ecclesiis existentibus in statibus haere ■ ditariis Augustissimae Domus Austriacae Missae solemni aut etiam Missae privatae devo­te adfuerint, et ibi pro Christianorum Principum concordia, haeresum exstirpatione ac S. Nr. 853. Breve Aposto­licum circa plenariam Festis Ssimi Nominis Jesu et Mariae con­cessam Indul­gentiam.

Next

/
Thumbnails
Contents