Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XII.

72 Sigillum confessionis inviolabile serves, ne irremissibiles poenas a SS. Canoni­bus inflictas subeas. Uberiorem obligationum Confessarii notitiam e libris eo consilio editis depro­mere cures, cujusmodi sunt: S. Caroli Borrom. „Instructiones pastorum,“ S. Alphonsi de Liguori „Homo apostolicus instructus in sua vocatione ad audiendas Confessiones.'1 Franc. Xav. Zenner, Eppi Sareptani „Instructio practica Confessarii,“ ceterique ejusmodi argu­menti quam plurimi. Denique quod gratis accepisti, gratis distribue, nec quae tua sunt, quaere, sed quae Jesu Christi, cui soli intimo pectoris sensu adhaerere, et in omnibus placere studeas, perpendens jugiter animo, quantam tanti muneris rationem Deo, justissimo Judici sis red­diturus, quantamve mercedem ex lucro animarum percepturus. In cujus rei fidem has litteras solitis subscriptionibus ac sigillo roboratas dedi­mus ...............................................................die . . mensis ............................... a nno salutis millesimo octingentesimo.....................................................

Next

/
Thumbnails
Contents