Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XII.

I 69 in poenitendum ruinam illud cedere, nisi omni cum religione, pietate et sanctitate, prout Ecclesia vult, dispensetur atque administretur. ‘) Omnes itaque animarum moderatores quanta possum maxima contentione in Do­mino hortor, et obsecro, ut nunquam desinant fideles suos vehementer hortari, quatenus frequenter ad hoc reconciliationis Sacra mentum accedant, atque illo se expiare festinent; ipsi vero tam salutaris Sacramenti administri nullis neque curis, neque laboribus par­cant, ut susceptas Doctoris, Judicis et Medici partes scienter diligenterque explere cu­rent, memoria semper repetentes, nullibi ampliorem opportunitatem dari, animas Deo lucrandi, quam in Tribunali Poenitentiae. Profecto Curatus in administrando Poenitentiae Sacramento negligens maximam Christo Salvatori irrogat injuriam. Ad quid enim sanguinem suum in nostrae salutis pretium tam abunde effudit, nisi ut ex hac affluentia, unde Sacramenta virtutem sumpsere, ardens desiderium indicaret, quo omnes sanguinis sui participes fieri ma­xime peroptabat, ut optime praedixerat Isaias:2) „Haurietis aquas in gaudio de fontibus Sal­vatoris.“ Et iterum: „Omnes sitientes venite adaquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et co medite, venite, emite absque argento, absque ulla commutatione vinum et lac.“ Quid hoc nisi immensam Christi liberalitatem, et munificentiam indicat, quae semper patentes, atque perpetuo manantes nostrae salutis fontes esse voluit? Qui ergo sponte accedentibus, et Sacramenta petentibus coelestes aquas dare negligit, hic perinde facit ac si immensam Christi liberalitatem coangustaret, et quantum in ipso est, fontem divinae misericordiae exsiccaret, ut nihil de spiritualibus damnis dicam, quae e tali negligentia consequi solent; sperandum est enim tunc temporis illum, qui Sacramentum requirit, gratiam Dei sitire, moveri ad ejus amicitiam omni conatu voluntatis, ac ideo peccata sua omni aversione detestari, esseque dispositum ad illud suscipiendum; quod si moram interponat medicus, fortasse non erit anfplius curationi locus vel quia non supersit, vel quia ob humanam inconstantiam aeger spiritualis valetudinis curam negliget. Etiam de bonis Coniessariis, imo maxime de his valet illud Dei eloquium apud Dánielem 3) „qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates.“ Strigonii die 3-ia Augusti 1867. Joannes m. p. Archi-Episcopus. Joannes Dei Misericordia et Apostolicae Sedis Gratia Archi-Episcopus Strigoniensis, Princeps Primas Regni Hungáriáé etc. etc. etc. Dilecto nobis in Christo ................................................................................................... S alutem et benedictionem! Saluti aeternae animarum, pretiosissimo Sanguine D. N. J. C. redemptarum Nostraeque pastorali curae coelitus demandatarum, quantum in Domino possumus, pro­videre cupientes, ut liceat tibi utriusque sexus Christi fidelium, praeterquam Monialium, sacramentales Confessiones excipere, eosdemque, imposita salutari ac convenienti poeni­tentia, a delictis et peccatis omnibus, non tamen reservatis, absolvere, nec non moribun­») Vide Cone. Later. II. Can. 22. — 2) 12. 3. — 3) 12. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents