Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XI.
61 Nr. XI Die hodierna ad aram maximam Metropolitanae Ecclesiae meae sacerdotio initiati sunt sequentes theologi absoluti Archi-Dioecesis Strigoniensis: Colomannus Bachd, Joannes Buczkó, Alexander Gaibel, Carolus Hábory, Joannes Litassy, Carolus Millitzer, Adamus Ott, Carolus Pisztl, Joannes Pomikal, Joannes Talda, Franciscus Vanitsek, Antonius Venczell, Carolus Verla. Si spirituales indigentias ADioecesis hujus vastissimae attendam, exclamare cum Domino ‘) cogor : „Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam“ sed operarios, non autem mercenarios 2), operarios probabiles Deo, inconfusibiles, recte tractantes verbum veritatis 3). Prout enim observat Benedictus XIV.4) „melius est pauciores habere ministros, sed probos, sed idoneos5 atque utiles, quam plures, qui in aedificationem Corporis Christi, quod est Ecclesia, nequaquam sint valituri.“ Utinam qui per manuum mearum impositionem ad tantum in Ecclesia honoris gradum promoti sunt, prout nec illi, quos in hac ADioecesi a piissimis Prae- decessoribus meis ordinatos nactus sum apostoliéi ministerii mei cooperatores, unquam e mente dimittant illa, quae ipsis ab Ecclesia Catholica impertita fuere gravissima monita, quae sic sonant: „servate in moribus vestris castae et sanctae vitae integritatem. Agnoscite, quod agitis. Imitamini, quod tractatis; quatenus mortis Dominicae mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis, et concupiscentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei. Sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, id est familiam Dei; quatenus nec nos de vestra provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamur. Strigonii, die 28. Julii, 1867. Nr. 542. Neomystae Archi-Dioece' sis Strigoniensis. Generalis praefectura piae Unionis, quae sub invocatione sine labe conceptae Deiparae Virginis ad religionis catholicae in oriente propagationem, simul vero et ad subsidia pecuniaria , Catholicis illic degentibus praebenda incumbit, quaeve in hac etiam Archi-Dioecesi copiosos sodales numerat, quintam de effectu, quem conamina ejusdem unionis usque ad finem Martii 1866-i produxerunt, relationem typis vulgavit, cujus plura exempla cum iconibus immaculate conceptam Deiparam Virginem repraesentantibus ad me transposuit. Prout numerus perceptorum exemplorum admittit, tam ex relatione, quam ex iconibus pro quolibet VADiaconab Districtu aliquot exempla, inter praecipuos piae unionis promotores ac fautores distribuenda, sub •/■ praesentibus advolvo, et ipsam sacram unionem, cujus sociis Ssmus Dominus Noster A. 1858-0, die 25-a Junii largas de thesauro Ecclesiae indulgentias clementer largitus est, piis vestris curis impensius commendo. Strigonii, die 27-a Julii, 1867. Nr. 536. Typis vulgata relatio piae. Unionis, ab Immaculata, Conceptione B. M. V. nuncupatae. / i) Luc. 10. 2. 2) Joann. 10. 12. 3) 2. Tim. 2. 15# 4) Const, ubi primum §-1.