Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. X.
56 illumque de manu Herodis, et de omni expectatione plebis Judaeorum eripuit: Ipse sit, eritque adjutor in tribulationibus, quae Petri successorem nostris diebus invenerunt nimis Ipse in pharetra sua abscondat eum, Ipse in foraminibus firmissimae petrae custodiat eum. Strigonii, die 26-a Julii, 1867. Joannes m. p. Archi-Episcopus. Venerabili Fratri Joanni, Principi Primati Regni Hungáriáé, Archi-Episcopo Strigoniensi. Pius. PP. IX. Venerabilis Frater Salutem et apostolicam Benedictionem. Si magno perfusi sumus gaudio, Venerabilis Frater, ab adventu tuo, majore etiam inde affecti fuimus, quod universi fideles tuae ditioni subjecti, re vel spiritu, tecum ad Nos convolaverint. Quos enim coram non vidimus, eos aeque praesentes fuisse Nobis dubitare non sivit magna illa nobilissimi voluminis moles, quo singulorum nomina descripta efferuntur, affectu multo pretiosiore anaglyptis et auro, quibus magnifice elegantissimeque compacta decorantur. Dignus certe populus sanctissimo illo Rege Stephano, qui primus acceptam a patre Geysa, invectamque sensim inter hungaros diuturno labore Christianam fidem ita propagavit, ut suae gentis apostolus appellari promeruerit. Praecipua namque veneratio ipsorum in Apostolorum Principem et absolutissimum obsequium in hanc sanctam Sedem, perpetuam veritatis custodem et magistram, egregie profecto referunt pietatem illius, qui impetrata a Romano Pontifice regali corona, principem sedem tuam Strigoniensem aliasque complures, munificentia vere regia in catholicae doctrinae columen dilatationemque, illius auctoritate, fundavit. Quamobrem eximia quidem commendatione dignum, sed non mirum Nobis accidit, quod nuncium saecularis memoriae martyrii Principis Apostolorum solemni ritu celebrandae commoverit universos, omniumque mentes ad hanc Petri Cathedram converterit. Siquidem avita ipsa, quam sedulo studioseque custodiunt, doctrina, firmitatem eis obvertebat Ecclesiae in immobili Petra constitutae vi- vificamque istius actionem, per quam, veluti e corde in humanum corpus, vita spiritus in universa mystici corporis membra derivatur, et veluti e sole, lux ad illustrandum orbem procedit. Haec singulos invitabant, haec ad Nos omnium spiritus adducebant, sin minus corpora, haec universos impellebant ad amplissimas eas observantiae amorisque significationes, quae, utpote luculentissimae testes catholicae unitatis, adeo acceptae Nobis obveniunt et jucundae. Utique Nos orabimus pro amantissimis hisce filiis , utique Deum rogabimus, ut, suffragante Deipara, cujus suavissimo patrocinio gloriantur ab exordio suae conversionis, eos cumulet benedictionibus coeli desuper et benedictionibus terrae deorsum, dignaque demum mercede coronet. Hanc Ipse virtutem jam nunc conferat benedictioni, quam favoris ejus auspicem et grati animi Nostri, peculiarisque benevolentiae pignus ex imo pectore depromptam tibi, Venerabilis Frater, ac ceteris Episcopis, Cleroque et populo regni istius universi peramanter impertimus. Datum Romae, apud S. Petrum, die 10-a Julii, 1867. Pontificatus Nostri Anno XXII. Pius. PP. IX.