Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. X.

55 Nr. X. lYeminem Vestrum latere arbitror FF. et FF. in Christo dilectissimi, quod Catholico­rum in Hungária quingenteua et ultra millia pietatis, fidelitatis et adhaesionis sensus, quibus erga S. Sedem Apostolicam et, cujus splendidissimis virtutibus illa nunc illustratur, SSmum Dominum Nostrum Pium Papam IX. efflagrant, nominum etiam suorum subscriptionibus, Summo Pontifici praesentandis, expresserint; occasionem ipsis praebente magnifica so- lemnitate, qua Martyrii SS. Apostolorum Petri et Pauli memoria hoc anno Romae non a Romanis solum, sed a confluentibus undique locorum et terrarum fidelibus celebrabatur. Factas in variis Hungáriáé Dioecesibus subscriptiones collegit, atque ad omnem sane artis elegantiam in unum volumen compingendum curavit is, qui subscriptionum erat auctor, ephemeridum nimirum „Idők tanúja“ redactor, erga cujus preces grande volumen Romam pertuli, atque SSmo Dno Nostro die 23-ia Junii in praesentia vix non omnium, qui Romae eotum adfuerunt, Presbyterorum Hungarorum praesentavi. Quo animo hocce donum, hancce pietatis et amoris significationem susceperit Beatissimus Pater, e Brevi Apostolico, ad me directo intelligite, quod in linguas etiam hungaricam, germanicam et slavicam transferri curavi eo scopo, ut illud in omnibus Archi-Dioecesis hujus parochiis e s. ambone publicari possit ac valeat. Quod, ut opportune fiat, praesentibus dispono. Suavissimi tenores Rescripti hujus Apostoliéi solatio replebunt curae Vestrae creditorum fidelium animos, qui exinde non sine voluptate et consolatione intelligent, quanto amore Beatissimus Pater fidelem Regni hujus populum complectatur. Quam pia, salutariaque vota pro hujus populi incolumitate ac prosperitate nuncupet, et quam sancte polliceatur, quod pro votorum horum implemento Deum, cujus in terris Vicarius est, as­sidue deprecari velit. Dubitari nequit, quin ad haec audita inardescant corda fidelium, et spiritu celeberrimi olim Cameracensium Antistitis Fenelonis animati exclament: „0 Ecclesia Romana, unde Petrus in perpetuum -fratres confirmabit! dextera mea obliviscatur sui, si tui obliviscar, lingua mea arescat in palato meo et emoriatur, si tu non esses usque ad extremum vitae meae halitum praecipuum objectum gaudii mei, et cantico­rum meorum.“ Nondum atrox bellum, quod contra S. Sedem Apostolicam ante octennium exarsit, sopitum est. Nondum foedam, quae in Caput Ecclesiae saevit, tempestatem di­vinae providentiae dissipare, nondum motos placuit componere fluctus. Videmus nova mala, novasque inferorum in Sedem Apostolicam machinationes. Nostrum est, orare Deum, ut ipso concedente migrent in spem laetitiae timoris nomina, cedantque in argu­mentum victoriae ipsa cladium, ab hostibus illatarum, insignia. Nostrum est gratias agere Deo, quod acerbissimis his temporibus Ecclesiae Suae in mitissimo Pio IX. tam fortem, tam constantem dederit Pontificem, et successorem illius Apostoli, quem Dominus bea­tum vocavit, et validum firmissimumque fecit totius christiani operis fundamentum, nullo incumbentis sibi molis pondere unquam opprimendum. Qui Apostolorum Principem ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit, Nr. 538. Breve Aposto­limmá, ope cu­jus novissi­mam contesta­tionem pietatis Hungarorum erga S. Sedem Apostolicam laudat, pro eademque gra­tias agit SSi- mus Dominus Noster.

Next

/
Thumbnails
Contents