Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IX.

52 ipse detrahi possit. At Is descendisse videtur inspecturus opus, et aedificantium linguas ita confusurus, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui: id enim animo obiiciunt Ecclesiae vexationes, miseranda civilis consortii conditio, perturbatio rerum omnium, in qua versamur. Cui sane gravissimae calamitati sola certe objici potest divina Ecclesiae virtus, quae tunc maxime se prodit, cum Episcopi a Summo Pontifice convocati, eo prae­side conveniunt in nomine Domini et Ecclesiae rebus acturi. Et gaudemus omnino, prae- vertisse vos hac in re propositum jamdiu a Nobis conceptum commendandi sacrum hunc coetum ejus patrocinio, cujus pedi a rerum exordio serpentis caput subjectum fuit, quae­que deinde universas haereses sola interemit. Satisfacturi propterea communi desiderio jam nunc nunciamus, futurum quandocumque Concilium sub auspiciis Deiparae Virginis ab omni labe immunis esse constituendum, et eo aperiendum die, quo insignis hujus pri­vilegii ipsi collati memoria recolitur. Faxit Deus, faxit Immaculata Virgo, ut amplissi­mos e saluberrimo isto consilio fructus percipere valeamus. Interim vero Ipsa validissimo suffragio suo praesentibus necessariam adjunctis opem Nobis imploret, Deusque ejus pre­cibus exoratus misericordiae suae divitias in Nos, universamque Ecclesiam effundat. Nos certe amantissimi gratissimique animi sensu non extinguendo compulsi, enixe vobis adpre- camur a Deo, quidquid spirituali emolumento vestro, quidquid plebium vobis commissa­rum provectui, quidquid religionis et justitiae tutelae, quidquid civilis societatis tranquil­litati benevertere possit. Et quoniam aliquot e vobis a peculiaribus populum suorum necessitatibus coactos, citius a nobis discessuros esse comperimus; iis, si temporis an­gustiae singulos nobis complecti non sinant, in praesentiarum omnia ominamur secunda, et effuso cordis affectu bene precamur. Universis vero supernorum omnium bonorum, copiosique divini auxilii auspicem, simulque praecipuae benevolentiae nostrae et grati animi testem, Benedictionem Apostolicam ex imo pectore depromptam peramanter im­pertimus. 3) Homilia Summi Pontificis. „Optatissimus, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii illuxit dies, quo Nobis singulari Dei beneficio datum est saecularia solemnia Beatissimi Petri Apostolorum Prin­cipis, et Coapostoli eius Pauli triumphis sacra concelebrare, ac pluribus divinae nostrae religionis heroibus Sanctorum cultum et honores decernere. Itaque exultemus in Domino, et spirituali iucunditate laetemur, cum gloriosus recurrat dies summa universi catholici orbis, et huius praesertim nostrae urbis veneratione et gaudio colendus. Hoc enim so- lemni die Petrus et Paulus Ecclesiae luminaria, Martyres summi, legis Doctores, amici Sponsi, oculi Sponsae, Pastores gregis, mundi custodes ad caelestia regna felici marty­rio conscenderunt *). Isti sunt viri, per quos Tibi Evangelium Christi, Koma, resplen­duit , et quae eras magistra erroris, facta es discipula veritati; Isti sunt, qui te regnis caelestibus inserendam multo melius, multoque felicius condiderunt, quam illi, quorum stu­dio prima moenium tuorum fundamenta locata sunt. Isti sunt, qui te ad hanc gloriam pro­vexerunt, ut gens sancta, populus electus , civitas sacerdotalis, et regia per sacram Beati Petri Sedem caput orbis effecta latius praesideres religione divina, quam dominatione ter­*) S. Petrus Dam. Serm. 27. de SS. Apóst. Petr, et Paul.

Next

/
Thumbnails
Contents