Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IX.
45 cia, per Pontificatum romanum humanae societati asserta. Pateat cunctis, Ecclesiam eo, quod super solidissima Petra fundetur, tantum valere, ut errores depellat, mores corrigat, barbariem compescat, civilisque humanitatis mater dicatur et sit. Pateat mundo, quod divinae auctoritatis et debitae eidem obedientiae manifestissimo specimine, in divina Pontificatus institutione dato, ea omnia stabilita et sacrata sint, quae societatum fundamenta ac diuturnitatem solident. Quod ubi perspexerint principes et populi, non permittent, ut augustissimum Tuum ius, omnis auctoritatis, omnium iurium certissima sanctio, impune conculcetur; imo ipsi curabunt, ut Tua Tibi constet et potestatis libertas et libertatis potestas; adsint subsidia ad sublime Tuum, illisque ipsis summe proficuum ministerium efficaciter exercendum; nec patientur, ut vox Tua a gregibus Ecclesiae sanctae addictis prohibeatur, ne pabulo aeternarum veritatum privati misere contabescant, laxatisve apud eos obedientiae et reverentiae erga divinunp in Te residens magisterium vinculis, illa quoque auctoritas, qua reges regnant et legum conditores iusta decernunt, in certissimum status civilis detrimentum labefactetur. Haec est spes nostra, quam corde fovemus. Hoc continuum precum nostrarum est, semperque erit argumentum. » Macte ergo animo, Beatissime Pater! perge navim Ecclesiae inter medias procellas secura, ut suevisti, manu ad portum adducere. Mater divinae gratiae, quam Tu pulcherrimo honoris titulo salutasti, intercessionis suae auxilio tutabitur semitam Tuam. Erit Tibi in stellam maris, quam invicta, uti soles, fiducia suspiciens, non frustra diriges cursum ad Illum, qui per eam ad nos venire voluit. Faventes habebis caelestes Sanctorum choros, quorum beatam gloriam magno studio, continuisque apostolicis conatibus exquisitam mundo exsultanti tum diebus istis, tum antehac annunciasti. Assistent Tibi Principes Apostolorum Petrus et Paulus, precibus potentibus sollicitudinem Tuam secundantes. In puppi, quam Tu nunc occupas, Petrus olim sedebat; ipse apud Dominum intercedet, ut, quae navis ipsius suffragiis adiuta octodecim saeculis altum vitae humanae mare feliciter percurrit, Te duce, opimis immortalium animarum spoliis onusta, coelestem portum plenis subeat velis. Quod ut fiat, nos curarum, precum et laborum Tuorum fideles devotesque socios habebis, qui divinam clementiam nunc quoque deprecamur, ut Tibi omni benedictione coelesti cumulato serventur augeanturque vires; ut novis in dies animarum lucris dives sit vita Tua, sit longaeva in terris, sit olim in coelis beata! Marius Cardinalis Mattéi, Episc. Ostien. et Veli- • temen., et S. Collegii Decanus. Constantinus Card. Patrizi, Ep. Portuen. et S. Rufinae. Aloysius Card. Amat, Ep. Praenestin. Ludovicus Card. Altieri, Ep. Albanen. Nicolaus Card. Clarelli Paracciani, Ep. Tusculan. Philippus Card. De Angelis, Archiep. Firmán. Engelbertus Card. Sterckx, Archiep. Mechlinien. Aloysius C^rd. Vannicelli Casoni, Archiep. Ferrarién. Cosmas Card. Corsi, Archiep. Pisan. Dominicus Card. Carafa de Traetto, Archiep. Be- neventan. Xistus Cardinalis Riario Sforza, Archiep. Neapolitan. Jacobus Maria Card. Mathieu, Archiep. Bisuntin. Franciscus Augustus Card. Donnet, Archiep. Bur- digalen. Carolus Aloysius Card. Morichini, Ep. zEsinus. Joachim Card. Pecci, Ep. Perusin. Antonius Benedictus Card. Antonucci, Ep. An- conitan. Enricus Card. Orfei, Archiep. Ravennaten. et Administrator Dioecesis Cesenaten. Joseph. Maria Card. Milesi, Abbas TriumFontium. Michael Card. Gfarcia Cuesta, Archiep. Compo- stellan.