Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IX.
41 Nr. IX. Quod S. Leo M. *) de Roma Christiana pronunciavit, illam nimirum per sacram beati Petri Sedem caput orbis effectam, latius praesidere religione divina, quam dominatione terrena, hodie quoque verissimum esse, nunquam luculentius patuit, quam hujus anni festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, ad quod millesima et octingentesima vice celebrandum ex omnibus mundi partibus centena hominum millia, Sacerdotes vero et Episcopi tanto undique numero confluxerunt, quantum vix aliquod ex omni retro aetate Oecumenicum Concilium congregavit, ut adeo cum Seneca 2) dicere potueris: „Aspice hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt ... ex toto orbe confluxerunt.“ Congregati circa Successorem S. Petri Episcopi impetrare a se non potuerunt, quin sensa sua erga eumdem panderent etiam verbis, quae facto jam, peregrinatione nempe sua ad aeternam Urbem toti mundo palamfecerunt, quam peregrinationem non susceperunt, ut curiositatem suam exsaciarent, sed ut intimae suae venerationis, pietatis, fidelitatis erga Vicarium Jesu Christi, documentum praeberent. Sicut filios familias ea, quae in gremio familiae geruntur, aut ad eam quacunque ratione referuntur, peculiaribus gaudii aut moestitiae sensis replere sueverunt: sic neminem inter filios S. Matris Ecclesiae esse oportet, qui et scire non cuperet ea, quae in Ecclesia per totum, qua late diffunditur, orbem terrarum, notatu digna eveniunt, et de prosperis ejus casibus non gauderet, non tristaretur de adversis. Gratam itaque Venerabili Archi-Dioecesis meae Clero rem me facturum existimo, si circularibus litteris memorabilia ad hujus temporis historiam ecclesiasticam pertinentia documenta inseruero, ad quae procul dubio referuntur: allocutiones, litterae, Bullae, decreta quaelibet universalia aut etiam particularia Summi Ecclesiae Capitis, Episcoporum item Catholicorum declarationes ad Sedem Apostolicam, Summumque Pontificem directae. Itaque ad sedem meam redux in subnexo communico Vobiscum declarationem Episcoporum, Romae congregatorum, Sanctissimo Domino Nostro exhibitam, porro Beatissimi Patris Responsum, Homiliam item, quam idem festo SS. Apostolorum Petri et Pauli intra Missarum Solemnia de Cathedra sua pronunciavit. Strigonii, die 11. Julii, 1867. 1) Declaratio Episcoporum, Romae Congregatorum. Beatissime Pater! Apostolica Tua vox iterum auribus nostris insonuit, nuncians novum aeternae veritatis triumphum, sanctorum caelitum gloria refulgentem, et antiquum urbis aeternae, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli sanguine consecratae decus, quorum martyrii meNr. 429. Episcoporum Eomae congregatorum Declaratio Summo Pontifici exhibita, hujus responsum et homi- lia. *) Šerm. 1, in Nat. App. Petri et Pauli. — Epist, ad Elviam.