Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VIII.

37 tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos?1)“ Nimirum, ut S. Leo M. innuit, „specialis cura Petri a Domino suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis caeteris conferatur.“ 2) Quapropter Nos semper persua­sum habuimus fieri non posse, ut eius fortitudinis, qua praecipuo Domini munere cumulatus est Petrus, non aliqua semper in vobis fieret accessio, quoties prope ipsam Petri personam, qui suis in successoribus vivit, praesentes consisteretis, ac tantummodo solum attingeretis huius urbis, quam sacri Apostolorum Principis sudores et triumphalis sanguis irrigavit. Immo etiam, Venerabiles Fratres, nunquam Nos dubitavimus, quin ex ipso sepulcro, ubi beatissimi Petri cineres ad religionem Orbis sempiternam quiescunt, quaedam arcana vis et-salutaris virtus existat, quae Pastoribus Dominici gregis fortes ausus, ingentes spiritus, magnanimos sensus inspiret, quaeque instaurato eorum robore efficit, ut impudens hostium audacia, ca­tholicae unitatis virtuti et potestati impar, impari etiam certamine recidat et corruat. Nam quid Nos tandem dissimulemus, Venerabiles Fratres ? Iam diu in acie con­tra callidos et infestos hostes pro iustitiae et Religionis defensione versamur. Tam diuturna, tarn ingens dimicatio geritur, ut omnium, quotquot in sacra militia censentur, simul coniun- ctae vires, non iusto maiores numero ad resistendum esse videantur. Nos quidem Ecclesiae causam, libertatem et iura pro supremi muneris Nostri ratione propugnantes, usque ad hanc diem, Dei omnipotentis ope, ab exitialibus periculis incolumes fuimus, sed tamen rapimur et iactamur adhuc adversis ventis et fluctibus, non quidem timentes naufragium, quod Chri­sti Domini praesens auxilium timere non sinit, sed intimo sane dolore affecti ob tot nova­rum doctrinarum monstra, tot impie in Ecclesiam ipsam et Apostolicam Sedem commissa, quae quidem iam alias damnata ac reprobata, 3) palam nunc iterum pro sacri Nostri mune­ris officio reprobamus et condemnamus. In hac tamen praesentis temporis ratione, et in ea quam capimus ex conspectu vestro laetitia, ultro commemorare praetermittimus tot sollicitu­dines, curas, angores, qui cor Nostrum gravi ac diuturno vulnere excruciant ac torquent. Haec potius omnia apud altaria afferemus, quae Nostris assidue oneravimus precibus, re­spersimus lacrimis; haec omnia Clementissimo misericordiarum Patri instauratis obsecrati­onibus aperiemus iterum ac revelabimus, in Eo omnino fidentes, qui Ecclesiae suae incolu­mitatem et gloriam tueri novit et potest, quique iudicium faciens omnibus iniuriam patienti­bus de causa Nostra et adversantium Nobis, non fallente die, iusto iudicio iudicabit. Interim vero vos, Venerabiles Fratres, pro spectata vestra sapientia recte intelli- gitis, quam vehementer intersit ad occurrendum impiorum consiliis et tot detrimenta Eccle­siae sarcienda, ut quae vestrum omnium cum Nobis et Apostolica hac Sede concordia tan­topere enitet, altius in dies defixis radicibus roboretur. Quin immo, hic catholicae coniuncti- onis amor, qui ubi semel inhaesit animis ad aliorum etiam utilitatem late dimanat, hic profecto vos conquiescere non sinet, nisi pariter in eadem catholica concordia ac indivulsa fidei, spei, caritatisque consensione ecclesiasticos omnes viros, quorum Duces estis, et uni­versos fideles vobis concreditos una opera praestare connitamini. Nullum sane spectaculum angelorum atque hominum oculis pulchrius esse poterit, quam si in hac peregrinatione no­stra, qua ab exilio ad patriam pergimus, aemula imago referatur et ordo peregrinationis il­lius, qua duodecim Israeliticae Tribus ad felices promissionis oras coniunctis itineribus con­Luc. C. 22, v. 32. — Ser. 3. in anniv. Ass. suae. — 3^ Alloc. Consist. 29 Oct. 1866.

Next

/
Thumbnails
Contents