Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. V.
// Nr. V Nr. 2 75. Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Appropinquant tandem calentissimis populi votis per tria et quod excedit lustra expetiti laetitiae et exultationis dies, dum Augustissimum Dominum nostrum imperialis et apud nos regiae Majestatis ac potestatis participem, quia etiam legitimum haeredem, una cum augustissima sua Conjuge in Reginam Hungáriáé coronanda, Sancti et Apostoliéi Protoregis Stephani corona redimitum cernere licebit. Venerandum hoc Regem inter et populum, Subditos ac Imperantem foedus, quod Ecclesia apud nos a primordiis Regiae Dignitatis, mysticae unctionis sacramento consecrare ac benedicere consvevit, uti generatim cunctos, spiritu religionis animatos cives immenso pietatis sensu replere, mentesque profundae significationis fulgore percellere debet: ita imprimis nobis, sacrae coronae Regni Hungáriáé subditis fuit semper, et est maximorum, quae animus capere potest, gaudiorum fons et argumentum. Preces solum, quas Ecclesia occasione Coronationis dicendas, libro suo pontificali jussit inserendas, attentius percurrere oportet, ut quisquis ultro intelligat, quanta huic actui insit dignitas ac majestas, quantae per illum a Deo exorentur et obtineantur gratiae, quan- tave coronam Regni sic indeptam gloria circumdet gloria vera, quia coelesti ac religioso, etiam charactere insignita, qualem nec mundus dare, nec spiritus mundi capere potest. At vero nobis clenodium isthoc una pretiosissimi vinculi loco est, quo diversarum lingvarum, vel si mavis nationum, unius eiusdemqne Regni populi ab octingentis et ultra annis invicem arctissime connectuntur; spontaneae huius cohaesionis glutine, si tamen ea rationibus, et christianae prudentiae consiliis effici nequivisset, per ipsum diuturni temporis spatium indissolubili reddito, ac omnes alias, sive naturalis, sive politicae naturae connexiones, ac foedera vi, fortitudine, sanctimonia longe superante. Ita sacrum hoc unionis symbolum non tantum regiae potestatis semper augustae, sedet fraternae dilectionis, et sanctae inter nos pacis tessera evasit; estquecommunis, quam per decursum tot saeculorum experti fuimus, prosperae, et adversae fortunae memoriale. f Mandamus igitur, ut per ambitum totius Archi-Dioeceseos, die coronationem Suarum Majestatum praecedente, omnes omnium parochialium, aliarumque etiam, quae ad regulares pertinent Ecclesiarum, campanae post vespertinam salutationem angelicam dimidiae horae spatio pulsentur, cum oh solemnitatem futurae diei indicandam, tum ut ad illam fidelis populi attentio hoc etiam extraordinario festivo pulsu dirigatur. Ordinamus porro, ut die pro coronatione Suarum Majestatum designanda,— de qua in praesenti nondum certissime nobis constat, quae tamen ad publicam notitiam mox perferenda, facile omnibus innotescet, in omnibus parochialibus et Regularium Ecclesiis, premissa publicorum magistratuum invitatione, — missa solemnis sive cantata cum „Te Deum“ decantetur, fusis ad Deum sub sacrosancto Sacrificio precibus pro Coronato Rege et Coronata Regina, pro pace item et incolumitate totius Regni, omnium ordinum ac civium concordia. Sed etiam sermonem