Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Sermo quo celsissimum ac reverendissimum dominum, Joannem Simor

8 rili aetate ad timorem Domini, morumque innocentiam assuefieri voluisse, hocque consilio magnis Tuis impendiis seminarium puerorum erexisse. Bern omnium consensione salutarem et prope divinam. Praedicabunt, his nondum solutum curis, omnem cogitationem et industriam eo contulisse, ut ante omnia privati familiarum parietes, religio­nis et virtutis domicilia fierent, ne mala domi visa exempla, salubrem publi­cae educationis fructum annihilarent. Nec fugisse insignem perspicaciam Tuam, id imprimis matrum familias Deo conjuncta mente obtineri. Igitur Jaurini quidem congregationem Sororum Charitatis a S. Vincentio nuncu­patarum, Sopronii vero Ordinem Monialium Sanctissimi Salvatoris, quae adolescentulas sui sexus in fide et doctrina Christi erudiendo, bonas ex illis matres familias educarent, sumptuoso aere fundasse. Celebrabunt admirabilem, et paene incredibilem illam Tuam sollici­tudinem caritatem, et munificentiam, ut cum profusis fortunae opibus, tanta jam praestitisses, parum adhuc praestitisse Tibi videare, posteaquam insuper Institutum tutandis contra pericula corporis et animae parvulis, iisque ad omne bonum assuefaciendis condideris; pias consociationes Dei altaribus ornandis, egenis juvandis, artificum sodalibus amorum cor­ruptela revocandis, et ad religiosam vitae honestatem excitandis, Tuo nutu, Tuo impulsu, Tuo aere coalescere volueris; egestate pressos Docentes, et subsidiarios Sacerdotes Tuis copiis sublevaveris; sorti E m e r i t o r u m et tenuiora Beneficia tenentium Sacerdotum, conflato stabili fundo prospexeris; Deo dicatas aedes, ad omnem magnificentiam, gu­stum et elegantiam profusa liberalitate exornari feceris; patriae litte­raturae et scientiarum, nec non bonarum et pulchrarum artium Moece- natem et altorem Te praestiteris munificentissimum, ita ut cum ardente Religionis cura, tenerrima Tua in Patriam certaret pietas. Sed cujus vel dissertissimi, ea est ingenii vis, eaque dicendi copia atque ubertas, qui Tuam liberalitatem , Tuam misericordiam, inopum ac tenuium admirabilem curam pro dignitate effere possit '1 Quem Tu suppli­cem et auxilii egentem, a Te repulisti, aut vacuum abire passus es ? quem egestate et inopia dejectum non erexisti ? quem inoedia et fame perditum non recreasti ? Postremi tres anni fertilitatem negantes frugibus, eam in magna Hungáriáé parte induxerunt annonae penuriam, ut plurimorum vita traheretur in discrimen, cum etiam fames exinde esset consecuta. Ad hanc a finibus Jaurinensium propulsandam, afflictaeque multitudinis calamitatem sublevandam, Tu unus tantum contulisti, ut formidabilis liaec generis hu­mani pestis, minus valeret ad civium perniciem, quam Tua misericordia ad salutem. Profecto, si Tibi ad perennem gloriam omnia deessent, liac una re

Next

/
Thumbnails
Contents