Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Joannes Simor
10 curvato navis latere, minas fluctuum ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sentio, quod negligente me crescit sentina vitiorum, et tempestate fortiter obviante jamjamque putridae naufragium tabulae sonant. Flens reminiscor, quod perdidi meae placidum littus quietis, et suspirando terram conspicio, quam tamen rerum ventis adversantibus tenere non possum.“ Si ergo FF. et FF. carissimi me diligitis, vestrarum mihi orationum his in fluctibus manus tendite, ut quo laborantem me adjuvatis, ex ipso vice mercedis in vestris quoque laboribus valentiores existatis. Deum igitur Omnipotentem, qui est multae misericordiae omnibus invocantibus eum, jugiter obsecrate, ne viribus deficiam: ,,sed veniai in me Spiritus Sapientiae et Intellectus, Spiritus Consilii et Fortitudinis, Spiritus Sapientiae et Pietatis, et repleat me Spiritus timoris Domini“' 71) quo sciam, quid acceptum sit coram eo omni tempore. 74 75 *) Orate pro me „ut attendam mihi et universo gregi, in quo me Spiritus Sanctus posuit Episcopum regere Ecclesiam Dei7b) orate, ut pro salute Ecclesiae impleat in me Dominus, quod promisit, dicens „oleo sancto meo unxi eum, manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.“ ;) Adjuvetis porro me in orationibus vestris pro me ad Sanctissimam Virginem, sine labe conceptam, magnam Hungarorum Dominam, et Regni Apostoliéi Patronam, cuius liqnori Basilica haec dicata est. Simulque cum ipsa rogate, ut intercessione sua ad Deum adsit S. Adalbertus E. et M., qui gloriosissimum et beatissimum gentis nostrae Apostolum S. Stephanum Regem, eiusque filium S. Emericum Ducem, hoc in loco sacris Baptismi undis abluit, coeloque peperit, ut quod hodie mente concepi, operari gloriam Dei et salutem animarum, exequar; ut pascor et grex unam eandemque metam currentes bravium supernae vocationis consequamur. 78) Adesto Domine famulis tuis, et perpetuam benignitatem largire poscentibus, ut iis, qui Te auctore et gubernatore gloriantur, et congregata restaures et restaurata conserves.“ 7i>) „Gratia Domini nostri Jesu Christi, et Caritas Dei, et Communicatio Spiritus Sancti sit cum omnibus vobis.8 °) Arnen. ' # Datum Strigonii festo S. Joannis Nepomuceni 16. Maii 1867. Joannes, Archi-Episcopus. 74) is. 11. 2. 3. — 7i) Sap. 9.10. — Act. 20. 28. — 77) Rs. 88. M. — 78) Rom. 15. 30. — 79) Orat. Eccl. fer. II. Quadr. — 8U) 2. Cor. 13. 13. « Nyomatott E mich Gusztáv, magy. ahad. nyomdásznál, Pesten, í 86?