Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. II.
14 verum etiam, an indulgentiam, licet externo ritu sibi applicatam, cum effectu sint percepturi ; quem in finem opus esse, ut praevie per jejunia, eleemosynas, orationes et alia pia spiritualis vitae exercitia, necnon per christianam tolerantiam earum adversitatum, a quibus mortalium vita immunis esse nequit, sese disponere studeant. Denique 5. Cogitate, quantum Vos responsionis onus feriret, si quisquam curae Vestrae creditorum fidelium hoc Apostolicae largitatis beneficio ob Vestram culpam privaretur. An proferrre possetis illa Christi Salvatoris, priusquam mundum linqueret, ad coelestem Patrem suum dicta verba: „Quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.“ Joann. 18. 9. Suapte intelligitur, Benedictionem Apostolicam moribundis impertiendam cum absolutione sacramentali confundendam haud esse; per hanc remitti peccata et poenas aeternas; per illam condonari dumtaxat poenas temporales; quae, peccatis remissis et poenis aeternis condonatis, adhuc luendae remanent. Strigonii, die 24-a Maii, 1867. Joannes m. p. Archi-Episcopus.